ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
BO.C.AM Frag. 1361-1372 – Rubrica 009: De modo et forma dandi poncta promovendis in medicina et in artibus
[488] Item statuimus et ordinamus quod si voluerit aliquis promoverj in medicina, primo convocato colegio medicorum per bidellum, generalem de mandato prioris, debeat de mane recipere poncta in sancto petro a domino Archidiacono vel eius vicario, et a priore nostri colegij in libro tegni pro prima lectione, et in libro anforismorum pro 2.a lectione, presentibus omnibus doctoribus de colegio, aut duabus partibus doctorum dicti colegij, ut moris est. In vesperis vero decretorum veniat ad examen ad locum deputatum in sancto petro. Et primo legere debeat lectionem libri tegni G[aleni] bene et ponctate, dividendo, versificando et exponendo testum. Et similiter de 2.a lectione anforismorum y[pocratis], legendo, dividendo, versificando et exponendo anforismum totum, comentum autem solum dividendo et versificando. Lectis vero lectionibus, arguant doctores serioxe et ordinate, incipiendo a iuniori usque ad ultimum seniorem, excepto doctore vel doctoribus, sub quo, vel sub quibus, promovetur, et hoc super prima lectione; supra 2a. vero lectione possint arguere doctores qui voluerint, sed solus prior, aut antiquior de colegio teneatur arguere. Quibus peractis, absente scolari, scribant doctores intentionem suam secrete sub sacramento suo, et ilam porigant domino Archidiacono, vel eius vicario qui mature deliberet secundum debitum rationis.
Item quod qui promoveri voluerit in phyloxofia, primo convocato colegio, ut supra dictum est de medicina, recipiat poncta in libro physicorum pro prima lectione in libro metaphysice et cetera. Et in vesperis decretorum veniat ad examen, ut dictum est superis, et lectis lectionibus, quilibet doctor de dicto colegio artistarum teneatur arguere in utraque lectione, aut in prima saltem, et prior, vel antiquior de dicto colegio, teneatur arguere in 2.a et cetera, et idem modus servetur, ut dictum est de medicina. Promovendo vero in loica dentur ponta, ut supra, primo in libro priorum pro prima lectione, et pro secunda lectione in libro posteriorum, et idem servetur modus in examine suo; set promovendus in astrologia, servato ordine dicto, primo recipiat poncta in libro sp[h]ere pro prima lectione et pro 2.a lectione, in argorismo, et in examine suo idem modus servetur, ut dictum est. Promovendus vero in retorica, primo, servato ordine dato, recipiat poncta pro prima lectione in retorica nova, et pro secunda lectione in retorica veterj tuliy, et in examine servetur modus predictus. Promovendus vero in gramatica, servato ordine supradicto, recipiat ponta pro prima lectione in prisiano minori, pro 2.a lectione in prisiano maiori, et in examine ordo servetur, ut supra. Et quod quilibet doctor utriusque membri colegij teneatur iurare corporaliter ad sancta dei evangelia, tactis scripturis, domino Archidiacono vel eius vicario aprobare aprobandos, et reprobare reprobandos.