ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1378 – Rubrica 030
Insuper statuimus et ordinamus, quod in principio studij facultatis medicorum antiquorum, antiquior doctor, qui ellectus fuerit ad sedes ordinarias salariatas de mane, primo sermonizari debeat sermone universali pro toto studio phisice facultatis, et quod nullus alius doctor facultatis eiusdem audeat vel presumat universalem sermonem alium facere in dicta facultate. In sequenti vero anno sermonizari debeat alius doctor, qui ad sedem de mane ordinariam salariatam electus fuerit. Tercio autem anno sermonizarj debeat, modo quo supra, qui electus fuerit ad sedem pratice salariatam in vesperis phjsice facultatis, et sic inter illos tres horis sermoniciatoriis servetur et modus. In logica vero et philosofia ordinarius, qui electus fuerit ad sedem salariatam loyce de mane, in loyca sermonizarj debeat; et qui in phisica electus fuerit ad sedem salariatam in philosofia sermonizari debeat in vesperis decretorum. Qui vero in astrologia electus fuerit ad lecturam salariatam, sermocinari debeat in vesperis parvis, Gramaticus vero de mane. Rectoricus vero, qui electus fuerit ad sedem rectorice salariatam, sermocinarj debeat in nonis, ita tamen quod nullus de dictis sermoncinantibus sermocinari debeat nec concur[r]ere in sermone suo eadem die vel hora in qua sermocinatus fuerit doctor phisice facultatis. Et quod omnes doctores, qui electi fuerint ad sedes salariatas in medicina, aut qui legerint ordinarie vel extraordinarie in medicina, debeant interesse dicto sermonj, sub pena cuilibet contrafacientj in omnibus et singulis casibus predictis XX. soldorum bon., applicanda nostro collegio, in quo delinqui contingerit.