ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1378 – Rubrica 029
Constituimus etiam quod omnes et singullj doctores de collegio phisice facultatis, et qui de cetero admictentur ad predictum collegium, qui voluerint legere aut praticare in arte ciruxie, sint et esse intelligantur de matricula perfectorum cirugicorum, nullo allio examine vel scrutinio eis impenso, et valeant et possint legere et praticare in arte ciruxie hic et ubique locorum; huic autem addimus sanctioni, quod nullus qui in matricula cirugicorum tantum fuerit constitutus, audeat vel presumat infirmos curare in phisica, sub pena cuilibet contrafacientj pro qualibet vice librarum L. bon., exigenda per dictum potestatem bon. vel eius vicarium, cuius medietas applicetur Comuni Bon., et alia medietas dicto collegio phisicorum. Et quilibet possit accusare palam et clandestine et habeat libras decem bon. de dicta pena. Et nichilominus teneatur talis cirugicus, qui infirmos curabit in phisica, si aliquis de dictis infirmjs moriretur in dicta cura, proinde ac si fuisset causa mortis illius, et tenea[n]tur prior, consciliarij et massarius et singullj doctores de nostro collegio, et hoc plenarie, facere jnquisitionem, et quod dominus potestas Bononie ex suo officio teneatur contra tales procedere secundum formam dicti statutj; et quilibet possit acusare clam et palam et tenebitur in secreto.