ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1378 – Rubrica 016

1378 – Rubrica 016

Item statuimus quod si aliquis voluerit promoverj in medicina, primo convocato collegio medicorum per Bidellum generalem collegij de mandato prioris, debeat de mane [439] recipere privatam in sancto Petro, a domino Archidiachono, vel eius vicario, et a priore nostrj collegij in libro Tegni gallienj, pro prima lectione et in libro anforiximorum secundo, pro secunda lectione, presentibus omnibus doctoribus aut duabus partibus dicti collegij, in loco deputato sedentibus cum dicto domino Archidiachono vel eius vicario. Et quod nullus doctor medicine sedere debeat in dicto loco, nixi fuerit de collegio medicine vel loro Archidiaconj, etiam cum desistentia a puntis dandis, sub pena cuilibet contrafacientj pro qualibet vice decem librarum bon., et sub pena priorj non prohibentj soldorum XX., et cuilibet doctori librarum quinque bon. In vesperis vero, decretorum veniat ad examen ad locum deputatum in sancto Petro. Et primo legere debeat pro prima lectione testum totum puncti datj libri Tegnj Galieni, deinde bene dividendo, verificando et exponendo testum secundum instantijs. Et similiter de secunda lectione amphoriximorum ypocratis; salvo quod comentum galeni solum exponendo et dividendo procedat, lectis lectionibus arguant doctores seriose et ordinate, incipiendo a iuniori in collegio usque ad ultimum sermonem, donec omnes dixerint, excepto doctore vel doctoribus, sub quo vel quibus promovetur. Et hoc super prima lectione. Et cum unus doctor arguit, debeant omnes alij sub sillentio pacifice alium audire et scolarem sic respondentem ut unus alium non impediat, qua responsione tradita, possint, si velint, de nar[r]atis et dictis simul conferre; sub secunda lectione solus prior et antiquior de collegio teneatur arguere, et prior habeat potestatem imponendj silentium quandocumque placuerit, sub pena contrafacientj soldorum XLI. bon., quibus peractis et completis, absente scolare et doctore presentante seu presentantibus, debeant doctores eorum intencionem scribere secrete, et quilibet eorum suo sacramento, et illam por[r]igere domino Archidiacono vel vices eius tenentj. Insuper etiam teneatur quilibet doctor dicti collegij, ad mandatum dominj prioris, qui pro tempore fuerit, incontinentj dare in secreto approbationem cum faba alba, et reprobationem cum faba nigra, notario dicti collegij ut domino Archidiachono tradiderunt in scriptis vel eius vicario. Et quod notarius, sub pena prestitj sacramentj et privationis offitij et X. librarum bon., debeat relationem facere incontinenti domino priorj et consiliarijs de approbatione vel reprobatione dicti scolaris sub secreto, cum ostensione etiam fabarum, et ponere in scriptis in quaterno deputato. Et si quis contra predicta vel aliquod predictorum fecerit, conde[m]pnetur de facto per dominum priorem collegij prout sibi videbitur, usque ad quantitatem centum soldorum bon. ad plus; que pena dividatur ut supra.

 

Francesco Cagliani