ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1378 – Rubrica 003: De officio et jurisdictione domini prioris

1378 – Rubrica 003: De officio et jurisdictione domini prioris

Volumus autem quod iurisdictio dicti dominj Prioris sit hec, videlicet quod possit, teneatur et debeat congregare et congregarj facere dictum collegium et doctores ipsius ad minus semel in mense pro omnibus necessarijs vel opportunjs aut quomodolibet utilibus dicto collegio et doctoribus ipsius, sub pena XL solidorum bon. pro qualibet vice, dum tamen congregarj facere non possit pro aliquibus vel aliquo prohibitis vel prohibito in presentibus constitutionibus, sub pena ipsius periurij et quinque librarum bon. pro qualibet vice qua contrafecerit vel predicta facere obmiserit, exigenda et applicanda, ut supra. Et incontinenti in congregatione predicta teneatur proponere quecumque non prohibita, ut supra, cum fuerit petita, prius tamen lecta posta, super qua dictum collegium providere debet vel debeat, petendo consilium a doctoribus dicti collegij super quo petitur providerj, et secundum formam doctorum et consciliariorum, tamen ad partitum cum fabis albis et nigris scrutinium faciendo de quolibet consilio per se, donec alterum ex predictis conscilijs fuerit approbatum, manendo in electione dicti prioris; quod conscilium proponere et preponere velit ex dictis cons[c]ilijs, et voces plurium numero doctorum ibidem presencialiter existentium sequi; que fabe colligi debeant per antiquiorem doctorem dicti collegij ibidem presentialiter existentem, in quodam busollo, qui apperirj debeat in presentia dictorum doctorum, ita quod publice a doctoribus ibidem existentibus videatur et videri possit. Que partita, provisiones et omnia fienda per priorem dicti collegij et doctores ipsius scribi debeant per notarium dicti collegij, et valeat, possit et teneatur ipse prior cognoscere sum[m]arie et de plano sine strepitu et figura judicij, de omnibus et singulis questionibus, que verterentur et verti possent inter prefatos doctores, occaxione collegij prelibatj vel quacumque alia occaxione descendente principaliter occaxione dicti collegij et jurisdictionis eiusdem, dum tamen eas decidere non valeat sine conscilio duorum doctorum dicti collegij, eligendorum per doctores dicti collegij, vel maiorem partem eorum. Ac etiam multare et condempnare usque ad quantitatem decem soldorum Bonon. ad plus, quemlibet ex doctoribus existentibus presentialiter et principaliter et presentibus in civitate Bon., requisitis per Bidellum dicti collegij, qui non interfuerint congregationi dicti collegij, quam requisitionem facere fierj teneatur dictus prior per Bidellum predictum per medium diem ante congregationem fiendam de dicto collegio ad minus, ita quod verisimiliter ab omnibus doctoribus sciri potuerit, dum tamen predictus vel predicti doctores non fuerint impediti ex probabilj vel necessaria causa, declaranda per dictum priorem in sequenti congregatione fienda, et eius declarationi stari debeat; ac etiam omnes et singulos contrafacientes contra formam constitutionum dicti collegij in penis in dictis constitutionibus contentis; et que multa seu pena applicetur et exigatur ut supra. Predicta autem proibita non debeat in aliqua congregatione proponere necproponi vel ar[r]engari, dimittere, directe vel per obliquum, dispositione facta vel non facta, sub pena priori [430] predicto periurij et decem librarum bon. pro qualibet vice, et cuilibet doctori contravenientj in predictis vel non observantj predicta, pro qualibet vice, periurij et decem librarum bon. et privationis collegij. Que omnes pene applicarj, exigi et dividi debeant, ut supra, et nichilominus ipsi iure et facto dum dictus prior accedere velit ad predicta vel firmus steterit in congregatione dicti collegij pro predictis vel aliquo predictorum, sit privatus collegio antedicto et eligi debeat novus prior secundum formam superius traditam. Et quod super predictis restitutio aliqua fieri non possit, dum tamen in permissis, ut supra, et non pecialiter prohibitis, dictus prior aliquid proponere, dicere, facere non possit nixi adsint personaliter due partes doctorum collegij existentes in civitate Bon. Et quod prefati doctores se non possint congregare sine mandato dicti prioris, vel subrogatj loco eius, ut supra, sub pena cuilibet doctori predicta non observantj quinque librarum bon. Mandantes quod omnia et singula contenta in volumine presentium constitutionum, prout scripta sunt, in qualibet sui parte debeant inviolabiliter per priorem dicti collegij vel subrogatum, ut supra, qui pro tempore fuerit, observarj, et per quemcumque doctorem collegij prelibatj observarj, sub penis in dictis constitutionibus contentis. Adhicientes etiam in predictis quod, ubi voces essent equales alicuius partitj factj inter doctores, ut supra, tunc dictus prior possit et valeat gratif[ic]arj cui parti voluerit, et parti cui gratificaverit stari debeat modo et forma predictis. Et quod Dominus Potestas civitatis Bononie teneatur dare favorem et auxilium dicto priori in penjs exigendis per dictum priorem vel Massarium, aut cui commissum fuerit ut exigere debeat. Mandantes etiam quod dictus prior omnes penas pecuniarias exigere debeat infra mense[m] a die condempnationis, si tempus eidem adherit, alias prior sequens teneatur exigere ante mensem, a principio sui officij incipiendo, sub pena duplj condempnationis; et quod nulla quantitas dicte pecunie vel alicuius condempnationis possit per ipsum distribuj, nixi de consensu omnium doctorum, seu duarum partium, scruptinio celebrato, sub pena priorj duplj dicte quantitatis pecunie contrafacientj.

 

Francesco Cagliani