ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1378 – Rubrica 001: De collegio doctorum medicine civitatis bononie et qui et quales et quot numero esse debeant
Constituimus et ordinamus quod nullus possit esse de dicto collegio prefactorum doctorum s[c]ientie medicine civitatis Bon. nec ad honores vel comoda dicti collegij directe vel indirecte admicti, nixi sit et fuerit vere civis nativus civitatis Bon. ratione originis proprie et paterne, quam originem paternam sufficiat per tres vel quatuor testes fide dignos probare de publica voce et fama, sed origo propria probetur per quatuor testes fidedignos, qui sint cives Bon., et insuper quod reperiatur in scripturis memorialium com[m]unis Bononie vel notariorum publicorum comunis Bon., ipse, vel sui ascendentes, descriptus inter cives bon. et ad extima civium civitatis Bononie, et qui non fuerit directe vel per obliquum contra ipsum collegium vel eius honorem, et qui sit doctor habilitatus, idest approbatus in privato examine, tamquam civis Bon., origine propria et paterna a duabus partibus doctorum dicti collegij, et presentatus ad publicum et privatum examen de consensu doctorum dicti collegij Bon. per dominum Archidiachonum civitatis Bon., seu alium vel alios dictum officium exercentes, et homo bone vite, conversationis et fame et de consensu doctorum collegij antedicti, scruptinio prius celebrato cum fabis albis et nigris, iuxta modum et formam constitutionis sequentis approbatus in privata et publica [427] a dicto collegio et posito in dicto collegio. Et debeant esse dicti de dicto collegio, ad plus, collegiati et principaliter incorporati quindecim numero, quorum alter vel alteri possit vel possint esse presentans vel presentantes scolarem et tres Bononienses ut supra, supernumerarij ad plus, qui succedant loco absentium secundum ordinem infrascriptum. Et quod quilibet qui voluerit intrare dictum collegium, s[c]ilicet in numero predicto ipsius, teneatur observare infrascripta, s[c]ilicet dare petitionem suam in scriptis priorj, qui pro tempore fuerit, in presentia duorum ad minus doctorum dicti collegij, qui prior presentet dictam petitionem collegio doctorum vel duabus partibus eorum. Et ipse talis, qui aggregarj voluerit dicto collegio, teneatur antedicto priori et prefatis duobus doctoribus facere de omnibus supradictis et solvere et depositum facere, ante congregationem fiendam de dicto collegio pro eius introytu, dicto domino priori vel notario dicti collegij de decem libris bon. comunicandis statim facto dicto introytu dicti collegij inter doctores dicti collegij incorporatos et collegiatos principaliter, ut supra, et principaliter existentes in civitate bon., et absentes rei publice causa; et statim facto scruptinio, ut supra, et obtento quod in dicto collegio aggregarj debeat, teneatur ipse talis iurare in manibus prioris, qui pro tempore fuerit, corporaliter ad sancta dei evangelia, tactis scripturis, quod servabit constitutiones dicti collegij factas et fiendas et omnia et singula contenta in dictis constitutionibus et qualibet earum; et quod re, verbo vel facto numquam erit contra dictum collegium [et] eius honorem et toto posse deffendere dictum collegium Jura, Jurisdictiones et honores collegij prelibati, et quod obediet priori ipsius collegij in omnibus que spectant ad eius officium et ad honorem collegij antedicti et in alijs licitis et honestis. Modum autem succedendi supradictorum supernumerariorum esse volumus et declaramus in hac forma, videlicet quod loco cuiuslibet mortuj naturaliter, primus supernumerarius quo ad omnia succedat, et sic successive loco secundi et ceterorum secundus, et ceteri loco eorum, attento ordine prioratus dicti collegij, inter eos succedant; in loco vero cuiuslibet absentis non causa rel publice succedant modo supradicto, dicti tres supernumerarij in omnibus preterquam in his que reperirentur prohibita ex forma presentium constitutionum, dum tamen, si revertatur absens, locum suum statim ipso jure et facto recuperet. Et subrogati vel subrogatus iuxta formam predictam loco mortuorum aut absentium ut supra, ultimo loco, numero adimpleto, secundum formam predictam dictorum collegiatorum et incorporatorum ipsis vel altero eorum revertentibus, ut supra, ipso jure et facto locum tantum suum primum supernumerariorum recipiat, salva semper constitutione fienda de privilegijs concedendis filijs et fratribus doctorum tam viventium quam mortuorum. Declarantes etiam quod, in quacumque parte nostrarum constitutionum fiat mentio de Bononiensi vel de cive Bonon. vel de vero Bononiensi, intelligatur, ut supra in principio huius constitutionis, de eo qui est vere et naturaliter civis Bon., origine propria et paterna, et secundum formam nostre constitutionis et reformationis posite sub Rubrica de modo et forma conservandi studium in civitate Bononie etc. Qui vero fuit seu fuerit admissus ad privatum examen in dicta s[c]ientia medicine non tamquam civis Bon. ratione originis proprie et paterne, nec satisdederit de assumendo in dicta s[c]ientia privatum et publicum examen tanquam civis Bonon. ratione originis proprie et paterne, et qui alias sole[m]pnitates in dictis nostris constitutioni[bu]s contentas non observaverit, perpetuo non possit esse de dicto collegio nec ipsi collegio aggregari, nec aliquo comodo et honore dicti collegij gaudere.