ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1395 – Rubrica 013: De honore fatiendo per doctores collegij quando aliquis doctorum dicti collegij migraverit
Constituimus et ordinamus quod, si contingat aliquem doctorem nostri collegij migrare de hoc seculo, et eius Corpus sepelliri in civitate Bononie vel subburgis, quod dictus prior, qui pro tempore fuerit, teneatur dictum collegium facere congregari per numptium seu Bidellum dicti collegij in loco, seu locis, in quo, seu quibus, eidem domino priori videbitur pro minori incomodo ipsorum doctorum. Qui doctores dicti collegij sic coadunati, teneantur dictum dominum priorem sociare ad dictum funus in eundo et redeundo et tempore quo fit sermo, et a dicto loco ad dictum locum congregationis cum caputeis foderatis de vario, nisi ratione pluvie vel caloris aliud suadetur, nisi justa causa jmpedimenti, respectu persone vel casus fortuiti, aliquem ex dictis doctoribus excusaverit. Que causa excusationis proponi et declarari debeat clare et aperte coram domino priore predicto et approbarj vel improbari per dictum priorem; declarationi cuius dominj prioris stetur omnino; adhicientes quod dictus dominus prior si ad hoc per atinentem dicti defuncti, vel pro eorum parte, fuerit requisitus, quod ipse dominus prior teneatur et debeat mandare unj ex doctoribus dicti collegij, quem dicti doctores elligerint, seu de quo fuerint contentj, vel alij ex dictis doctoribus, quem dictus prior elligerit, quod debeant facere sermonem comendando ipsum doctorem defuntum, secundum modum actenus observatum, ad domum solite habitationis defunti post ipsius exequias; et ille, cui sic mandaverit, teneatur obedire dicto domino priori et dictum sermonem facere, ut supra, sub pena periurij et decem librarum bonon. cuilibet contrafacienti et pro qualibet vice, comitenda et exigenda ut supra. Et si dicti atinentes defuntj non elligerint unum ex doctoribus dicti collegij tunc dicti doctores non teneantur ire neque stare ad dictas exequias, nisi per priorem collegij aliter fuerit ordinatum. Et si contingat aliquem doctorem dicti collegij non velle facere dictum sermonem, quod expensis dicti collegij solvatur uni valenti viro, qui dictum sermonem faciat. Et predicta omnia debeant inviolabiliter observari per omnes et singulos [466] doctores dicti collegij, sub pena ipsi priorj, qui fecerit contra predicta vel aliquid predictorum, librarum quinque, et cuilibet alteri doctori librarum trium bon. Quas penas ipsi contrafatientes incurrant, et exigantur et dividantur ut supra. Jdem etiam volumus observari circha funus patris vel matris, fratris vel filij alicuius doctoris nostri collegij, nisi de sermone, sub eadem pena. Et etiam jntelligimus et observari volumus de notario et Bidello collegij predicti, sub eadem pena, nisi de sermone.