ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1395 – Rubrica 014: Qualiter debeant solvere fratres, filij et nepotes doctorum in jntroitu collegij

1395 – Rubrica 014: Qualiter debeant solvere fratres, filij et nepotes doctorum in jntroitu collegij

Statuimus et ordinamus quod fratres et filij, nepotes doctorum dicti collegij, doctorati in dicta scientia possint per doctores dicti collegij in ipso collegio agregari cum salario et ordine consueto, etiam numero completo corporatorum et supernumeratorum, [dum tamen, eo casu quo collegium corporatorum et supernumerariorum] seu collegiatorum esset completum juxta formam constitutionum de hoc loquentium seu disponentium, ipse filius, frater vel nepos, dicto collegio congregatus per ipsos doctores, loco, ordine et privilegijs supranumerariorum habeatur et esse censeatur, non obstante aliqua constitutione juris.

 

Francesco Cagliani