ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica: 047: De loco ubi debent esse scole, et de scolis reparandis

1405 – Rubrica: 047: De loco ubi debent esse scole, et de scolis reparandis

Statuerunt quod aliquis doctor legens in medicina non possit habere seu retinere scolas suas alibi quam in loco et contratis hactenus consuetis. Loca autem et contratas consuetas declaraverunt fore a latere sero platee Communis bononie ex una parte usque ad puteum Thebaldorum ex alia, inter voltas Ramisinorum ex alia et intra ecclesiam Sancti Salvatoris ex alia, nec ultra ipsos terminos possint esse scole alique in scientia supradicta. Adicientes quod doctores legentes ante inchoationem studij [269] singulis annis faciant scolas repararj et fenestras, scolas de pannis lineis claudj prout melius visum fuerit expedire. Et si non fecerint, penam quadraginta solidorum incurrant. Et bidelli doctorum legentium istud statutum observent, sub pena vigintj solidorum bon. Item statuerunt quod aliquis scolaris qui non audiverit bononie duobus annis in medicina non audeat vel presumat sedere in primis bancis in aliquibus scolis, sub pena quinque librarum bon., salvo quod, si esset prebendata persona aut licentiatus in aliqua artium, quod non teneatur. Item statuerunt quod aliquis non audeat sedere super banchis anterioribus, nisi det de suo proprio in die collecte doctori sub quo intraverit in scolis de mane unum florenum vel ducatum vel denarios equipollentes, ita quod non det librum neque aliquid pro pignore doctori, et sex solidos in anno bidellis generalibus, scilicet tres solidos pro qualibet collecta et quatuor bidellis specialibus, scilicet duos solidos pro qualibet collecta, sub pena quinque solidorum pro qualibet vice qua sederit in dictis bancis. Et hoc habeat locum in doctoribus legentibus de mane. Et quilibet Rector teneatur contra delinquentes procedere sub dicta pena, et quilibet possit accusare et denuntiare et habeat tertiam partem condempnationis et in credentia teneatur. Et istud statutum legatur omni anno in principio studij, sub pena centum solidorum ipsi Rectori auferenda.

 

Francesco Cagliani