ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 066: Quod quolibet anno fiat solum unus sermo

1405 – Rubrica 066: Quod quolibet anno fiat solum unus sermo

Item quia ubi multitudo ibi confusio solet assignarj, statuerunt quod quolibet anno in principio studij in scientia medicine solum fiat unus sermo et in phylosophya alius in [268] scolis in quibus doctor faciens duxerit faciendum; quibus sermonibus quilibet doctor actu legens seu eo anno legere intendens interesse debeat, sub pena viginti solidorum bon. pro quolibet et qualibet vice, nisi iusta et rationabili causa esset excusatus. Et ut ordo servetur in talibus doctoribus et etiam paritas, quod primo incipiat sermocinarj antiquior doctor et sic successive procedant quousque devenerint ad juniorem, sub pena cuilibet doctorj ad quem de jure spectaret sermocinarj, si non sermocinaretur, centum solidorum bon. Item quod legens phylosophyam teneatur facere unum sermonem in principio studij hora qua debet legere de mane; et quod quilibet dictorum doctorum debeat infra quindecim dies dare ad stationem de bona littera dictum sermonem et in bonis cartis membranis, non abrasis, ad formam modi maioris, ut de ipsis copia habeatur. Item quod quilibet doctor qui sermocinatur in Sancto Petro pro publicis, teneatur dare primum sermonem quem faciet in quolibet anno in bonis cartis et de bona littera, et ad formam modi maioris, ad stationem generalium bidellorum, bidellis generalibus pro ipsa Universitate recipientibus, sub pena quinque librarum bon., et hoc per octo dies postquam ipsum fecerit. Et quod Rector teneatur inquirere de predictis, sub pena viginti solidorum pro quolibet sermone. Item quod bidelli non debeant dare predictis doctoribus pecuniam quam percipiunt pro dictis sermonibus, nisi primo dicto sermone posito ad stationem, sub pena dupli dicto bidello. Item quod quicumque doctor fecerit aliquem sermonem de exhibitione libri, benedictione paterna cum subarratione anulj, teneatur dictum sermonem dare ad stationem, modo predicto et sub eadem pena; quod si aliquis doctor contempserit dictos sermones, ut dictum est, nullus scolaris Universitatis vel quivis alius Universitati suppositus audeat vel presumat eo anno sub eo promoverj publice vel private, sub pena decem librarum bon.

 

Francesco Cagliani