ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 023: De causis civilibus rectoris, seu cum rectore agitandis

1405 – Rubrica 023: De causis civilibus rectoris, seu cum rectore agitandis

Quoniam sepe contingit et contingere potest dominum Rectorem, durante Rectoratus offitio, velle civiliter agere contra aliquem eius debitorem vel alium qui ad aliquid dandum vel faciendum eidem tenetur, aut e converso aliquem vel aliquos civiliter causare velle coram ipso Rectore, et durum sit, quinymmo dampnosum esse possit, expectare donec ipsius offitium sit finitum, nec provisum reperiatur per statuta Universitatis coram quo vel quibus per ipsum dominum Rectorem vel contra eum talia possint litigia agitarj, statuerunt quod si contigerit de cetero dominum Rectorem, durante offitio Rectoratus, velle civiliter agere contra aliquem, aut alium quemcumque velle agere contra ipsum dominum Rectorem, quod Congregator et Consciliarij Universitatis predicte, seu maior pars Consciliariorum cum Congregatore, nisi questio esset inter Congregatorem et Rectorem, quo casu Consciliarij cum Sapiente Universitatis, sint et esse intelligantur iudices competentes quantum ad predicta. Et possint et teneantur summarie et de plano, reiectis quibuscunque exceptionibus minoris etatis, patrie potestatis, doli, non numerate pecunie, et alijs quibuscumque, que eis frivole seu malitiose viderentur, in quibuscumque et super quibuscumque causis, litibus seu questionibus agitandis, ut supra, pro dicto Rectore vel contra eum procedere, cognoscere et terminare, dum tamen in terminando habere debeant conscilium Sapientis [et sindici] Universitatis [predicte], vel eius, qui ipsum, auctoritate presentium statutorum, representaret, et ipsum sequj et non aliter. Acta autem dictarum causarum scribj debeant per notarium universitatis. Volens autem litigare, ut supra, teneatur petitionem qualem qualem coram Congregatore ipsorum Consciliariorum porrigere etiam ubicumque, et ipse Congregator citari facere teneatur, secundum modum statutum de modo et forma citationum fiendarum, eum contra quem offeratur petitio, ut die jovis proxime sequenti, in vesperis, compareat coram eo et Consciliarijs ad stationem generalium bidellorum. Pro qua etiam Consciliarios requiri facere teneatur, ut adsint ad stationem predictam. Ad cuius requisitionem Consciliarij se congregari teneantur sub pena periurij et sub pena quinque solidorum, nisi iustam excusationem haberent. Comparente autem citato, vel non, procedatur per dominum Congregatorem et Consciliarios, vel maiorem partem, secundum ordinem traditum in statuto universitatis predicte loquente de causis civilibus, distinguendo quantitates, res vel facta, super quibus questiones seu cause verterentur et singula singulis ad dicta statuta referendo, prout ad predicta poterunt adaptarj. Congregator autem et Consciliarij antedicti quamdiu questiones seu cause predicte aut lites finem acceperint, cum effectu teneantur, sub dicta pena, singulis diebus jovis hora vesperarum comunium se ad stationem et in statione predicta congregare et stare competentj hora.

 

Francesco Cagliani