ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 022: De questionibus civilibus quantitatis trium librarum ab inde supra

1405 – Rubrica 022: De questionibus civilibus quantitatis trium librarum ab inde supra

Item statuerunt quod dominus Rector presens et qui pro tempore fuerit, possit et teneatur cognoscere de quibuscunque causis seu questionibus civilibus quantitatis trium librarum vel ab inde supra, seu rei vel facti, cuius extimatio esset seu esse videretur quantitatis trium librarum vel ab inde supra, vertentibus seu que verti contingerit coram eo inter aliquos de Universitate predicta seu dicte Universitati suppositos, aut alios quoscumque qui coram dicto Rectore convenirj possent seu respondere tenerentur, [237] vigore aliquorum statutorum dicte Universitatis aut aliquo jure vel consuetudine; et ipsas causas et questiones decidere possit et teneatur ac executioni mandare, et omnia et singula in eis et super eis et circa ea facere que quilibet judex ordinarius, habens ordinariam jurisdictionem, facere posset. In quibus et super quibus possit et teneatur procedere ac ea terminare et exequj summarie et de plano sine strepitu et figura juditij, reiectis etiam quibuscumque exceptionibus patrie potestatis, minoris etatis, doli, non numerate pecunie et alijs quibuscunque que ipsi Rectori, boni viri arbitrio, frivole, maliciose, pro[tr]actorie seu cavilose viderentur. Pro quorum expeditione teneatur qualibet ebdomada per se vel substitutum, in casum in quem substitutum habere posset, scilicet die lovis non festiva solempnj, aliter primo die sequentj non festivo, in tertijs ad stationem generalium bidellorum venire et stare usque ad horam debitam. Et si dicta die impediatur venire, aut comode venire non possit, sequenti die non festivo solempni eadem hora venire et stare teneatur ut supra, donec aliquis velit aliquid dicere, petere vel proponere coram eo; possit etiam alijs diebus et horis venire et stare ad stationem predictam ac ius reddere. Procedatur autem in dictis causis seu questionibus ut infra subicietur, videlicet quod, oblato libello seu petitione quali quali coram ipso domino Rectore, etiam ubicumque, aut facti narratione, ex quo seu qua aliquid concludatur, in actis per notarium Universitatis redacta et scripta, citetur et requiratur is, quj conveniri videretur secundum formam supra traditam in statuto De modo et forma citationum fiendarum, pro ea die qua Rector venire et stare ad stationem pro iure reddendo teneatur, quod compareat ad respondendum de jure citari facienti. Et si quidem in termino citatus comparuerit per se, procuratorem, vel curatorem, aut alius legitime venerit pro eo, Rector pronuntiet personas legitimas et incontinenti respondeat, et respondere teneatur talis citatus, simpliciter sine aliquo temporis intervallo dicte petitioni seu libello aut narrationi, affirmando vel negando contenta in dicta petitione seu libello aut narratione, alias habeatur pro confesso, ac si confessus fuisset sponte in iuditio; ad petitionem partis possit et teneatur dominus Rector precipere quod ad terminum decem dierum debeat dare, facere vel solvere contenta in dicta petitione seu libello aut facti narratione. Si autem talis citatus aut conventus personaliter respondiderit seu affirmaverit respondendo contenta in dicto libello, seu petitione aut narratione, et ea que petuntur vera esse, tunc dictus dominus Rector precipiat et precipere teneatur, si presens fuerit, quod debeat solvere quantitatem pecunie aut restituere et alia facere ut in petitione seu libello continebitur ad terminum decem dierum, aut plus, si partes fuerint in concordia, et de voluntate processerit dicti actoris. Si autem absens fuerit, teneatur dictus Rector precipi facere per alterum ex bidellis quod ad terminum decem dierum det, solvat, restituat seu tradat id, quod in libello, petitione, seu facti narratione continetur, quo termino in quolibet casuum predictorum elapso, si non solverit vel satisfecerit, possit et debeat privari, et eo privato, aggravarj, et alijs quibuscumque remedijs procedi, ita quod omnino satisfaciat habere debenti. Si vero negaverit contenta in petitione, libello seu facti narratione vera esse, ordinetur dilatio actorj, seu parti eius, sex dierum continuorum ad probandum de iure suo, et partis sue. Infra quam, parte tamen citata et ubicumque, possint juramenta testium recipi. Et [si]quam intentionem exhibuerit actor, quam exhibere possit, etiam ubicumque data copia parti si voluerit et factis jnterrogatorijs, si facta fuerint infra dilationem competentem, ipsisque examinatis per sapientem Universitatis in casu in quo non daretur suspectus, ubj causa legitima sit que appareat Rectorj et Consciliariorum maiori parti, possint testes per [238] notarium recipi et examinari et ubicumque. Et idem fiat et observetur e converso, si pars conventa aliquas probationes in dicta dilatione vel alia eidem assignanda facere voluerit. Hoc addito et expresse statuto, quod utraque pars infra primos tres dies dicte prime dilationis date ad probandum teneatur pignora ydonea deponere penes massarium seu depositarium Universitatis predicte si ispsius copia haberi potuerit, alias penes unum ex bidellis generalibus Universitatjs, qui bidellus ea die vel sequenti designare et tradere eidem massario seu depositario teneatur omnino. Recipiens autem teneatur dicere et scribere super libro aut pignore sic deposito pignus cuius est, et pro qua questione, et pro quanta quantitate est sibi datum pro pignore, sub pena ipsi bidello cuj designatum fuerit pignus predicta non facientj seu fieri facienti pro qualibet vice, quadraginta solidorum bon. ipso facto eidem et incontinenti auferenda per dominum Rectorem, pena ipsi Rectori, si negligens fuerit, quinque librarum bon. pro quolibet et qualibet vice. Dentur autem et tradantur pignora predicta, ut supra, infrascripto modo, videlicet reus conventus de tanta quantitate quanta est quantitas petita seu esset, seu esse videretur, seu peteretur extimatio rej petite aut facti jn iuditium deducti et ultra, si questio fuerit a tribus libris supra usque ad decem libras, det quinque libras bon. De decem vero libris et ab inde supra usque ad vigintiquinque, det et dare debeat pignus octo librarum bon.; ab inde vero supra, quantacumque sit quantitas, det decem libras bon., ultra quantitatem petitam seu extimationem rej petite aut facti in juditium deducti. Agens vero de dimidia quantitatis de qua fuerit questio seu extimatio rei vel facti in juditium deducti dare et designare pignora teneatur ut supra. Et siquidem dicta pignora deposita non fuerint ut supra, si fuerit actor qui non deposuerit, cadat ab omni suo jure, et reus conventus absolvi possit et debeat a petitione dicti actoris et a contentis in ea. Reus autem pignus non deponens, ut supra, pro confesso habeatur, et contra eum ferrj possit sententia condempnatoria ac si legitime probatum foret quod in libello, petitione aut facti narratione deductum esset. Dicta autem dilatione statuta actorj ad probandum elapsa, ordinetur dilatio reo et parti eius, si petierit, similis sex dierum ad probandum, infra quam actori liceat probare; jntra seu infra quas dilationes ordinatas quelibet ipsarum partium suas probationes tam per testes quam per jnstrumenta et jura facere teneatur. Verum, quia contingere posset aliquo casu testium absentiam allegari, et hoc maliciose fieri solet ut plurimum, stautuerunt quod siqua partium testium absendam allegaret quos assereret se producere velle, ante omnia jurare teneatur ad sancta dei evangelia, tactis scripturis, predicta vera esse, et animo calumpnie non hoc dicere. Quo casu possit dictus dominus Rector dilationem probatoriam tali alleganti, suo arbitrio, attento loco in quo testes dicerentur esse, et arbitrio boni viri, ordinare, dum tamen occasionibus antedictis non possit ordinare maiorem dilationem unius mensis. Et siquo tempore apparuerit de calumpnia petentis dilationem predictam, vel si dictus allegans absentiam, non probaverit per testes predictos quod intendit, quantum tamen in eo fuit, penam decem librarum bon., applicandam Universitatj, ipso facto incurrat, quam si non solverit amonitus, privetur; a qua privatione restitui non possit, nisi dicta pena soluta. Tempus autem dicte dilationis in termino mensis statuti ad causam terminandam minime computetur. Elapsis vero dilationibus probatorijs, publicetur processus et attestationes testium et omnia et singula in causa et super causa actitata et facta. Et teneatur dominus Rector committere Sapienti Universitatis, secundum cuius conscilium predicta terminentur, nec possit alteri comittere, nec de alterius conscilio terminare, nisi aliqua partium eum suspectum habuerit et [239] iustam suspitionis causam allegaverit et proposuerit, et ipsa pars, corporaliter prestito coram ipso Rectore sacramento, juraverit ad sancta dei evangelia se ipsum suspectum habere et ex iusta et rationabili causa suspitionis; quo casu teneatur idem Rector predicta consulenda committere ei, qui ipsum Sapientem, vigore statuti, representare potest et pro eius substituto habetur, nisi similis causa suspitionis allegaretur, proponeretur et juraretur ut supra. Et tunc possit Rector etiam alij committere supradicta, et secundum quod consultum fuerit terminare. Facta autem assumptione Sapientis, et deposito salario Sapientis et notarij, Rector statuat terminum dictis partibus ad accipiendum copiam processus et opponendum et probandum et habere probatum omnes suas oppositiones et exceptiones, siquas proponere et allegari voluerit, sex dierum; infra quem terminum seu dilationem quilibet possit opponere quod sibi videbitur et probare coram notario Universitatis, etiam absente Rectore, dum tamen reus presens sit sacramentis testium, vel legitime citatus. Predicta autem ipse dominus terminare teneatur, absolvendo vel condempnando, infra unius mensis spatium a die, qua conventus comparuerit et respondiderit, sub pena ipsi domino Rectorj tante quantitatis quanta fuerit quantitas petita seu extimatio rei vel facti petiti, pro dimidia Universitati, et pro alia dimidia agenti applicanda, et sub alijs penis in statuto contentis. Sententia vero lata, possit et teneatur ipse Rector antequam discedat a bancho, incontinenti post sententiam latam, expensas taxare et declarare secundum quod per Sapientem Universitatis vel substitutum ejus taxatum fuerit seu declaratum; quod etiam locum habeat in quibuscumque expensis refitiendis, sive vigore presentis statuti sive proxime precedentis aut cuiusvis statuti universitatis predicte. Quam sententiam et in sorte et in expensis, elapsis demum octo diebus, si condempnatus non solverit, vel fecerit infra dictos octo dies id quod in sententia continebitur, possit et teneatur idem Rector exequi et executionj mandare quibuscumque remedijs, etiam faciendo pignus depositum, ut supra, obtinenti tradi pro ipsa quantitate, pro qua fuerit condempnatus in sententia predicta, et pro expensis per ipsum dominum Rectorem taxatis; in quibus et pro quibus depositarius Universitatis teneatur parere ipsi domino Rectori: et si eius Rectoris mandato pignus dederit aut restituerit, liberatus sit et esse intelligatur. Victor autem, cum vicerit, suum pignus habere possit et debeat. Et quia plerumque pro impedienda executione malitiose opponitur exceptio solutionis satisfactionis partj vel transactionis, et contra veritatem, statuerunt quod de solutione alicuius quantitatis vel rei debite vigore alicuius sententie late secundum formam presentis vel proxime precedentis statuti, probari non possit, nisi per instrumentum publicum vel scripturam, cuj fides debeat adhiberj. Et si in aliquo casu recipere debens recusaret alterum predictorum facere, possit is quj teneretur, id quod solvere seu dare deberet, deponere penes notarium universitatis aut alterum ex bidellis generalibus universitatis; quo deposito facto, incontinenti liberatus sit et esse intelligatur, et si privatus foret restituj debeat, soluta tamen privationis pena primo. Si vero citatus et requisitus, ut supra, per se vel alium non comparuerit, prestito juramento calumpnie per actorem, pronuntiet Rector interloquendo citatum ipsum contumacem et tenutam ex primo decreto de bonis eius dandam esse pro mensura quantitatis petite, seu extimationis rei vel facti petitj ad petitionem dicti actoris, etiam absente dicto tali citato. Et iterum citetur ipse conventus semel, etiam si inventus non fuerit, quod veniat ad defendendum sententiam; et si infra terminum non comparuerit ipse, nec aliquis pro eo, mandet Rector tenutam darj de bonis eius, salvo jure omnium, de quibus bonis per bidellum tenuta dari possit si reperiantur de quantitate petita et expensis legitime factis et fiendis in dicta [240] causa et eius occasione. Si autem retulerit bidellus se bona non reperire, ipse Rector expensas factas teneatur taxare, et tunc privetur talis conventus et per scolas publice privatus denuntietur; a qua privatione restitui non possit, nisi comparuerit et expensas parti adverse refecerit per Rectorem taxatas, quas deponere teneatur penes notarium universitatis, et pignus dederit, ut supra, penes depositarium universitatis predicte aut bidellis generalibus, de parendo mandatis domini Rectoris et solvendo omnem condempnationem de eo fiendam, et universitati solverit decem solidos bon. Quo facto, restitutus sie et esse intelligatur ipso facto, et in prima die qua Rector sederit ad banchum pro jure reddendo, comparere teneatur coram eo, et respondere dicte petitioni simpliciter affirmando vel negando contenta in petitione, absque aliqua dilatione vel termino, et ad alia procedatur, ut supra, ac si ab initio comparuisset, salvo quod aliud pignus dare non teneatur. Pars vero actoris infra terminum, ut supra, pignus seu pignora pro sua parte deponere teneatur, ad penam supradictam. Sj vero bidellus de bonis talis conventi reperuisse retulerit, et tenutam ex primo decreto dedisset, tunc cridari debeat publice per ipsum bidellum per scolas, per quas solitus est bidellus predictus cedulas legendas legere scolaribus in scolis existentibus, et etiam ante domum habitationis dicti conventi, si habitare reperiretur in Civitate Bononie, quod si est aliquis, qui velit defendere dicta bona aut dictum conventum seu dicere velit ius aliquod habere in dictis bonis, coram ipso domino Rectore infra tertiam diem debeat comparere. Et si aliquis infra dictum terminum comparuerit, qui dicta bona velit defendere, vel dicat se jus in dictis bonis habere de quibus data esset tenuta predicta, audiatur, et jura utriusque partis tam actoris quam comparentis examinentur, et secundum quod iuris fuerit terminetur. Sj autem aliquis non comparuerit, elapso termino statuatur parti actoris dilatio, etiam absente et non citato ulterius dicto contumace ad probandum de jure suo, et probationes recipiantur, et adiudicatio in solutum fieri possit actori de consilio tamen dicti Sapientis. Statuerunt etiam quod fienda per eum in predictis, circa predicta et quodlibet predictorum, valeant et teneant et habeant plenum robur. Et quod in predictis et quolibet predictorum intelligantur fore servata omnia et singula solempnia juris seu alia que de iure requiruntur, dummodo predicta fuerint observata, et quod a sententijs, pronuntiationibus ipsius domini Rectoris factis, ut supra, nullo modo possit appellarj, de nullitate dici vel opponi, aut in integrum restitutio postularj aut peti, vel aliquid dici vel fieri per quod impediatur vel impedirj possit quominus dicta sententia, lata per dictum dominum Rectorem, effectualiter mandetur executioni. Insuper statuerunt, cum non deceat scolares in litigijs permanere sed studio vacare continuo et intendere, quod ab aliqua sententia per dominum Rectorem ferenda, aut per Consciliarios et Congregatorem in casibus sibi permissis, appellari non possit, nec in integrum restitutio postularj, aut aliquis alius actus fieri per quem predicta vel aliquid predictorum faciens videatur velle de iniquitate seu nullitate sententie conqueri, pena cuilibet contrafacientj, et pro vice qualibet, vigintiquinque librarum bon. Et nichilominus quod contrafieret non valeat, et sententiata possint exequj et executionj mandarj quibuscumque remedijs opportunis, predictis aut predictorum aliquo non obstante. Pro quorum executione possit recurri ad dominum Vicarium domini Potestatis et eius auxilium etiam implorari, presentem iuxta formam in privilegijs scolarium attributam. [241] Item quod si contingat aliquem scolarem in jure canonico vel civilj litigare coram Rectore, Congregatore et Consciliarijs Universitatis, statuerunt quod non audiatur alias, nisi fecerit licentiam darj et precipi alterj et per alterum ex Rectoribus suis Sapienti Universitatis predicte vel ej qui eum representaret et ejus substitutus esset, quod in causa et questione predicta agitanda possit consulere et alia facere, que pro questione decidenda occurrerint facienda, pena ipsi Rectorj eum aliter audienti decem librarum bon. Item quod nullus debeat vel audeat ducere aliquem advocatum vel procuratorem vel aliam personam procurantem pro eo, nisi sit persona predicte Universitati supposita.

 

Francesco Cagliani