ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 021: De causis civilibus viginti et quadraginta sol[i]dorum, usque ad tres libras
Item statuerunt et ordinaverunt quod dominus Rector questiones coram eo agitandas quantitatis viginti solidorum bon., vel infra, seu rei vel facti cuius extimatio esset vel esse videretur quantitatis viginti solidorum bon., vel infra, cognoscere et decidere possit et teneatur, etiam tempore feriato et sine libelli oblatione vel alia juris solempnitate, arbitrio ipsius domini Rectoris, et etiam per sacramentum delatum a parte parti, si de hoc partes convenerint, vel per ipsum dominum Rectorem delatum partj digniorj, et que melius videbitur ipsi domino Rectorj noscere veritatem questionis. Et eodem modo cognoscere et decidere teneatur questiones que fierent quando peteretur merces operum diurnarum, cuiuscumque fuerint quantitatis, usque ad quadraginta solidos bon. Ita tamen quod si contigerit petitori in aliquo casu predictorum juramentum deferrj, teneatur etiam ipse petitor iurare quod sibi, aut ei pro quo petitur, nichil a convento debetur, ex eadem causa, ultra quantitatem petitam. Questiones vero, lites seu causas maioris quantitatis viginti solidorum bon. aliter quam supradictas, et minoris quantitatis trium librarum bon., seu rei aut facti, cuius extimatio esset a viginti solidis supra et a tribus libris infra, [236] possit et teneatur, etiam summarie et absque libello et strepitu iudiciario, oblata tamen quali quali petitione aut facto proposito et in scriptis per notarium in actis redacto, cognoscere et in eis et super eis procedere; ipsasque ex plenis probationibus, vel semiplenis, cum sacramento deferendo ei parti, que dignior et melius noscere veritatem questionis videretur eidem, terminare et executioni mandare; in quolibet supradictorum casuum possit et teneatur, reiectis quibuscunque exceptionibus minoris etatis, patrie potestatis, doli, non numerate pecunie et alijs quibuscunque, que ipsi Rectori frivole viderentur, et omni exceptione nullitatis, jn integrum restitutionis, patrie potestatis, minoris etatis, seu appellatione cessante. Statuentes insuper quod predicta per ipsum dominum Rectorem omnino debeant terminari, singula singulis referendo, scilicet in primis duobus casibus infra decem dies, in tertio vero infra quindecim postquam citatus seu requisitus pro predictis, seu aliquo predictorum, comparuerit coram ipso domino Rectore, seu presens et non citatus respondiderit affirmando vel negando quod in petitione vel facti narratione continetur; quod facere teneatur incontinenti conventus cum comparuerit, vel presens fuerit, aliter ipse respondere debens pro confesso habeatur, et contra eum et eius bona procedi possit ut in sequenti statuto continetur. Pena ipsi domino Rectori in quolibet dictorum casuum quadraginta solidorum bon., Universitati applicanda. Et quilibet accusare et denuntiare possit, et teneatur in virtute prestiti sacramenti et pena decem solidorum, et habeat tertiam partem condempnationis, et in credentia teneatur. Et si predicta non fuerint terminata infra dicta tempora, ut supra, nichilominus infra octo dies postea subsequentes ipsa terminare teneatur, sub eadem pena. Quibus elapsis, instantia dicte cause que terminata non fuerit, ut supra, sit perhempta. Et Rector etiam ad interesse parti lese teneatur. Et ad hoc per Congregatorem et consciliarios cogi et effectualiter compelli possit, nisi iusta causa et rationabilis ipsum excusaret, pena ipsis consciliarijs viginti solidorum bon., pro quolibet, non servantibus predicta, et Congregatori quadraginta solidorum. Et nichilominus parti lese ad interesse teneantur. Et si citatus aliquis non comparuerit, nec alius pro eo, procedatur contra eum et eius bona, prout in sequenti statuto in non comparentibus est provisum. Statuentes insuper quod in quolibet casuum predictorum, si is qui agere voluerit non esset de universitate aut universitatj suppositus, antequam audiatur debeat dare pignus ydoneum depositario, seu alteri ex bidellis generalibus, depositario tradendum, ut infra in sequenti statuto, de dimidia eius quantitatis quam peteret, seu extimationis rei vel facti, pro quo seu qua ageret, ita quod si contingeret ipsum subcumbere in pignore predicto victori possit effectualiter consuli de expensis.