ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1410 – Rubrica 029: Quod doctores phisice facultatis nostri collegij possint operari in cyrugia

1410 – Rubrica 029: Quod doctores phisice facultatis nostri collegij possint operari in cyrugia

Constituimus etiam quod omnes et singuli doctores de collegio phisice facultatis, et qui de ceptero admictentur ad predictum collegium, qui voluerint legere aut praticare in arte cyrusie, sint et esse intelligantur de matriculla perfectorum cirusicorum, nullo alio examine vel scrutinio eis inpenso. Et valeant et possint legere et praticare in arte cirusie hic et ubique locorum. Huic autem adiungimus sanctioni, quod nullus, qui in matriculla cyrusicorum tantum fuerit constitutus, audeat, vel presumat, infirmos curare in physica, sub pena cuilibet contrafacienti pro qualibet vice librarum quinquaginta bon., exigenda per dictum potestatem bon., vel eius vicarium, aut per iudicem Ursi vel per priorem nostri collegij, cuius tercia pars applicetur sancto Petronio, alia domino potestati, et alia dicto collegio, dividenda inter doctores collegiatos phisice facultatis. Et quod quilibet possit accuxare palam et clandestine, et habeat libras quinque bon. de dicta pena, et nichilominus teneatur talis cirusicus, qui infirmos curabit in tali phisica, si aliquis de dictis infirmis moriretur in dicta cura, perinde ac si fuisset causa mortis ipsius. Et teneatur prior et consiliarij et singuli doctores de nostro collegio de hoc plenarie facere inquisitionem. Et quod dominus Potestas bon. teneatur ex suo officio contra tales procedere secundum formam dicti statuti, et quilibet possit acuxare clam et palam, et tenebitur in secreto.

Francesco Cagliani