ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1410 – Rubrica 030: De modo et forma fatiendi sermonem generalem in princjpio studij

1410 – Rubrica 030: De modo et forma fatiendi sermonem generalem in princjpio studij

Insuper statuimus et ordinamus quod in principio studij facultatis medicorum antiquior doctor, qui fuerit ellectus ad sedes ordinarias salariatas de mane, primo sermocinari debeat sermone universali pro toto studio physice facultatis, quod nullus alius doctor cuiuscumque facultatis audeat, vel presumat, universalem sermonem alium facere in dicta facultate. In sequenti vero anno sermonem debeat [facere] alius, qui ad sedem ordinariam salariatam ellectus fuerit, tercio autem anno sermocinari debeat, modo quo supra, qui ellectus fuerit ad sedem pratice salariatam in vesperis physice facultatjs, et sic inter illos tres ordo sermocinationis servetur et modus. Jn logicha vero et philosophia ordinamus [quod] qui ellectus fuerit ad sedem salariatam logice de mane in loicha sermonem debeat facere, et qui in philosophia ad sedem salariatam ellectus, in philosophia sermonem debeat facere in vesperis decretorum, qui vero in astrologia ellectus fuerit [519] ad lecturam salariatam, sermocinari debeat in parvis vesperis, grammaticus vero de mane. Retoricus vero, qui ellectus fuerit ad sedem Retorice salariatam, sermocinari debeat in nonis, jta tamen quod nullus ex dictis sermonizantibus, sermonizari debeat nec concurrere in sermone suo eadem die, vel hora, in qua sermonizatus fuerit doctor phisice facultatis. Et quod omnes doctores, qui ellecti fuerint ad sedes salariatas in medicina, aut qui legerint ordinarie, vel extraordinarie in medjcina debeant jnteresse dicto sermoni, sub pena cuilibet contrafacienti in omnibus et singulis casibus predictis viginti soldorum bon., aplicanda nostro collegio, in quo delinqui contigerit.

Francesco Cagliani