ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
BO.C.AM Frag. 1361-1372 – Rubrica 024: De officio bidelorum et notarij nostri collegij
[493] Item quod sint tres bidelj, de quibus duo sint generales et alter qui sit bidelus nostri colegij, una cum notario eiusdem, qui bidelus et notarius teneantur sociare dominum priorem nostrum ad sanctum Petrum in publica et ibi stare donec instant doctores; et notarius faciat plenum instrumentum de dicta publica, secundum modum et ordinem consuetum. Generales vero bidelij, unus eorum teneatur esse in sancto Petro in privata vel publica, ad parandum omnia que necessaria sunt scolari et doctoribus. In publica vero parari faciat cathedram doctorandi et sermocinandi et banchas necessarias, et specialiter mondari faciat banchas in quibus sedent magistri. Alter vero veniat cum scolari de domo sua ad sanctum Petrum, antecedendo ipsum et doctores. Et in publica quiescere faciat clamantes et solicitet tubatores una cum bidellis specialibus. Et iterum societ licentiatum usque ad domum.