ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1410 – Rubrica 019: Quantum panum dare debeat scolaris doctorj in eius publica et quanti pretij

1410 – Rubrica 019: Quantum panum dare debeat scolaris doctorj in eius publica et quanti pretij

Statuimus et ordinamus quod quilibet scolaris promovendus in scientia medicine teneatur, tempore sue publice, vel in sua publica, dare doctori, sive doctoribus, sub quo, vel quibus, fuerit promotus, ipsi et cuilibet ipsorum, decem brachia pannj valoris quatraginta soldorum bon. ad minus pro quolibet brachio. Intelligatur autem de eodem panno de quo dictus doctorandus in sua publica se induet, ita tamen quod dictus doctor, sive doctores, predictus vel predicti, teneantur se de ipso panno induere cum predicto scolari vel scolaribus predictis. Et si contingat eum promoverj per duos doctores vel plures, non possit induere unum sine alio. Et teneantur omnes tales induere de eodem panno; declarantes quod nullus doctor presentans possit venire ad sanctum petrum indutus cum doctorando ad publicam alicuius doctorandi, sine alio vel alijs presentantibus, inductus, vel inducti, in casu in quo non esset plene illi alteri doctori vel alijs doctoribus presentantibus satisfactum per doctorandum, secundum formam ipsarum constitutionum, sub pena cuilibet doctori contrafacienti vigintiquinque librarum bon., exigendarum et applicandarum, ut supra, et privationis collegij; a qua privatione non possit restitui, nisi prius satisfecerit doctori, vel doctoribus, sub quo, vel quibus, fuerit [514] promotus doctorandus. Qua satisfactione facta, possit reponi, cum consensu maioris partis collegij, ad dictum collegium, scrutinio celebrato cum fabis albis et nigris. Et quod dictus promovendus in eius publica teneatur satisdare doctori, vel doctoribus, sub quibus promovetur, de salario eis statuto in dicta publica, ut supra. Adhicientes quod si contingat aliquem ex doctoribus nostri collegij, de hijs qui scolarem presentaverint, absentem esse, de cuius reditu non speretur infra quindecim dies qua promovendus publice priori collegij predicti dixerit se publice velle promoverj, vel defuntum, dum tamen non sit absens alicuius cure occaxione vel infirmitatis, aut rey publice causa, quod tunc, et eo casu, scolaris predictus promovendus solvere teneatur collegio predicto libras decem bon., distribuendas inter doctores dicti collegij loco absentis vel defunti; si vero pro suo honore induere voluerit unum ex doctoribus dicti collegij, aut plures, sub quo, vel quibus, fuerit promotus loco absentis vel absentium, tunc et eo casu teneatur dare illi doctori, vel illis doctoribus, cui vel quibus voluerit, octo brachia panni pretij soldorum quatraginta bon. ad minus pro quolibet brachio et pro quolibet doctore. Qui doctor sic indutus loco defunti vel absentis, solvere teneatur dicto collegio libras sex bon., loco absentis presentantis scolarem predictum, vel defunti.

 

Francesco Cagliani