ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1378 – Rubrica 021
Advertentes quod, cum ipse homo intel[l]ectu et bonitate participet, deo amantissimus esse videtur, (Aristotiles, eticorum decimo) et plus ceteris universi ipsi deo et supernjs intelligentijs redditur uniformis, cum ad eius immaginem sit creatus, qui est subiectum circa quod s[c]ientia medic[in]e versatur, eius proprietates et passiones considerans plus ceteris s[c]ientijs, (Avicen[n]a, prima primj de subiectis medicine), ut etiam tollantur scandala [442] bonorum medicorum, et evitentur pericula graviora que circa tale nobilissimum subiectum per ignaros medicos hactenus sunt secuta, volumus inviolabiliter servari quod nullus, civis vel forensis, sive cuiuscumque condictionis existat, audeat vel presumat exercere vel operari praticam medicine vel aliquam partem ad dictam s[c]ientiam medicine spectantem in Civitate bon., comitatu vel eius districtu, nec consilium dare in dictis s[c]ientijs alicui, nixi saltim tribus annjs dictam scientiam vel partem eiusdem audiverit, sub magistro publice legenti medicinam, secundum sedes ordinarias in studio bon., vel aliquo alio loco in quo studium generale vigeat; de quo plenam habeat informationem prior nostri collegij cum consiliarijs per priorem collegij civitatis famose in qua studuerit vel saltim per testes fide dignos. Et cum hoc licentiam habeat operandj in dicta s[c]ientia vel parte a priore et consiliarijs dicti collegij Bon., subpe na cuilibet contrafacientj, pro qualibet vice librarum quinquaginta bon., applicanda ut supra. Adhicientes etiam quod nullus audeat operari praticam phisice facultatis, nixi fuerit examinatus, licentiatus et approbatus per doctores collegij phisice facultatis Civitatis Bonon., sub pena cuilibet contrafacienti pro qualibet vice centum librarum bon., applicanda ut supra. Adhicientes etiam quod quilibet possit contrafatientes ac[c]usare quemlibet publice vel privatim, et habeat de dicta pena ducatos decem auri. Insuper etiam statuimus quod nullus cuiuscumque facultatis existat, audeat nec presumat vendere, tradere, vel administrare quovis modo aliquam medicinam simplicem vel compositam, laxactivam in omnj genere laxandi, opiativam vel soniferam, digestivam, causticam vel coruxivam, stupefativam aut venenoxam in omnj genere venenorum, abortivam vel quomodolibet aliter perniciosam, nixi de voluntate et consensu doctorum dicti collegij, et precepto prioris cum uno de correctoribus societatis apotecariorum, sub pena cuilibet contrafacienti pro qualibet vice librarum quinquaginta bon., exigenda et applicanda ut supra. Nichilominus tribuens puniatur secundum formam juris si aliquod accidens vel mortem ex tali receptione paciens incurrerit. Et quod quilibet possit ac[c]usare publice vel privatim et habeat de dicta pena decem ducatos aurj, ut supra.