ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1378 – Rubrica 020
Pro honore rectoris scolarium universitatis et honore dicte universitatis medicorum, et recompensatione expensarum eiusdem, statuimus et firmamus, quod de cetero quicumque fuerit rector dicte universitatis, volens promoveri in s[c]ientia medicine in nullo teneatur sallario doctoribus collegij medicorum in eius publica et privata, non obstante statuto posito sub Rubrica quid et quantum debeant solvere scolares in publica et privata etc., salvo quod pro expensis factis et fiendis in dicto collegio volumus ipsos teneri debere solvere ducatos duos aurj collegio medicorum, dispensandos inter doctores eiusdem collegij in privata dictorum rectorum. Et quod quilibet magister, vel magistri, sub quo vel quibus talles rectores promoventur qui fuerint vestitj et indutj, de eodem panno vel consimillj de quo vel qualj indutj erunt rectores in eorum publica, solvere debeant collegio medicorum occaxione predicta ducatos duos aurj pro quolibet, ita tamen quod nullus illorum de dicto salario participent. Volumus tamen dictos rectores tenerj debere pro ipsorum honore de exenia prioris et doctorum vel doctoris, sub quo vel quibus fuerint promoti secundum constitutionem de hoc loquentem. Adhicientes quod in casu in quo rector universitatis scolarium medicine sit vel fuerit contra statum vel honor[es]Â collegij antedicti, non debeat gaudere privilegio rectoratus et ipso benefitio ipso facto sit privatus.