ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1378 – Rubrica 015

1378 – Rubrica 015

Insuper misericorditer compensantes cum sunt quandoque in nostro studio scolares aliqui pauperes sufficientes in nostra scientia, et propter paupertatem non valeant promoverj, ne eorum scientia inremunerata permaneat, statuimus et ordinamus, quod omnj anno duo scolares pauperes, unus in phisica et alter in ciruxia, possint et debeant examinarj private et publice in phisica et ciruxia private, et ponj in matricula prefatorum ciruxicorum, secundum constitutiones de hoc loquentes, nullo salario a scolaribus supradictis per doctores dicti collegij et eorum notario et Bidello percepto. Et quod quilibet doctor debeat interesse tali vel talibus promoctionibus vel examinationibus privatis vel publicis, sub pena librarum quinque bon., pro qualibet vice cuilibet contrafacientj exigenda, et dispensanda et applicanda collegio antedicto, nixi legiptimam dederit causam approbatam per dictum dominum priorem et collegium. Que paupertas probetur et probari debeat coram domino priore et duabus partibus collegij, quibus omnibus probatio talis iuridice constet.

 

Francesco Cagliani