ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1378 – Rubrica 014

1378 – Rubrica 014

Statuimus et ordinamus quod fratres et filij doctorum dicti collegij doctorati in dicta s[c]ientia possint per doctores dicti collegij in ipso collegio aggregarj cum sallario et ordine consueto, etiam numero completo corporatorum et supernumeratorum, dum tamen, eo casu, quo collegium corporatorum et supernumerariorum seu collegiatorum esset completum iuxta formam constitutionum de hoc loquentium seu disponentium, ipse filius vel frater dicto collegio congregatus per ipsos doctores, loco, ordine et privilegijs supernumerariorum habeatur et esse censeatur, non obstante aliqua constitutione, jure, in contrarium disponente.

 

Francesco Cagliani