ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1378 – Rubrica 013

1378 – Rubrica 013

Constituimus et ordinamus quod, si contingat aliquem doctorem nostri collegij migrare de hoc seculo et eius corpus sepelliri debere in civitate bon. vel suburgis, quod dictus prior, qui pro tempore fuerit, teneatur et debeat dictum collegium facere congregarj per numptium seu bidellum dicti collegij, in loco seu locis, in quo seu quibus, eidem domino priori videbitur, pro minori incom[m]odo ipsorum doctorum. Qui doctores dicti collegij sic coadunati teneantur dictum dominum priorem sociare ad dictum funus in eundo et redeundo et tempore quo fit sermo, et a dicto loco ad dictum locum congregationis, cum caputeis foderatis de vario, nixi ratio pluvie vel caloris aliud suaderet, nixi iuxta causa impedimentj, respectu persone vel casus fortuiti aliquem ex predictis doctoribus excusaverit. Que causa excusationis proponi et declar[ar]j debeat clare et apperte coram domino priore predicto et approbarj vel improbarj per dominum priorem, declarationi cuius dominj priori[s] stetur omnino. Adhicientes quod dictus dominus prior, si ad hoc per attinentes dicti defunti vel pro eorum parte fuerit requisitus, quod ipse dominus prior teneatur et debeat mandare uni ex doctoribus dicti collegijj, quem dicti attinentes ellegerint, seu de quo fuerint contentj, vel alij ex dictis doctoribus, quem dictus prior ellegerit, quod debeat facere sermonem com[m]endando ipsum doctorem defunctum, secundum modum actenus observatum ad domum solite habitationis defuncti post ipsius exequias. Et ille, cui sic mandaverit, teneatur obedire dicto domino priorj et dictum sermonem facere, ut supra sub pena periurj et decem librarum bon. cuilibet contrafacientj et pro qualibet vice, [438] comittenda et exigenda, ut supra. Et si dicti at[t]inentes defuntj non eligerint unum ex doctoribus dicti collegij, tunc dicti doctores non teneantur ire neque stare ad dictas exequias, nixi per priorem dicti collegij aliter fuerit ordinatum. Et si contingat aliquem doctorem dicti collegij non velle facere dictum sermonem, quod expensis collegij solvatur unj valenti viro qui dictum sermonem ei faciat. Et predicta omnia debeant inviolabiliter observarj per omnes et singulos doctores dicti collegij, sub pena ipsi priori, qui fecerit contra predicta vel aliquod predictorum, librarum quinque et cuilibet alteri doctori librarum trium bon., quas penas ipso facto contrafacientes incurrant, et exigenda et dividenda, ut supra. Idem etiam volumus observarj circa funus patris vel matris, fratris vel filij, alicuius doctorum nostrj collegij, nixi de sermone, sub eadem pena. Et etiam intel[l]igimus et observari volumus de notario et bidello collegij predicti, sub eadem pena, nixi de sermone.

 

Francesco Cagliani