ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1378 – Rubrica 008
Hac nostra presenti constitutione firmamus, quod doctores nostri collegij congregari et convocari debeant in Ecclesia cathedralj Bonon. quandocumque convocati fuerint [434] per priorem dicti collegij aut per alium eius nomine subrogatum, seu pro parte ipsius prioris vel subrogati, vel alibi, dum tamen non convocentur diebus pascallibus dominicis corporis et sanguinis Christi, assumpcionis beate Marie, diebus appostolorum, sancti Petronj, sancti Florianj, sancti Johannis Baptiste et sancti Laurentij, nixi ex causa necessaria fiat congregatio, que arbitrio prioris consideretur. Et unusquisque doctor, qui vocatus fuerit, debeat interesse, nisi impeditus fuerit iusta et rationabilj causa, sub pena contenta in constitutione posita sub rubrica de electione novi prioris. Collegium autem ipsum congregari volumus ex causis permissis et concessis in nostris constitutionibus et ex alijs licitis causis et honestis; ex prohibitis vero causis nullo modo possit congregari, sub penjs contentis in nostris constitutionibus.