ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1378 – Rubrica 006: [Quod] conservare debent vel debet doctores seu doctor aliquem scolarem civem vel forensem presentantes vel presentans

1378 – Rubrica 006: [Quod] conservare debent vel debet doctores seu doctor aliquem scolarem civem vel forensem presentantes vel presentans

Constituimus et ordinamus quod quilibet doctor, qui vult aliquem scolarem presentare ad publicum vel privatum examen, debeat esse de dicto numero collegiatorum quindecim vel de supernumerarijs succedentibus loco dictorum incorporatorum et collegiatorum ratione absentie, ut supra, ipsorum collegiatorum et incorporatorum. Et debeat sub eius cons[c]ientia inquirere antequam aliquem scolarem presentet, de vita et honestate dicti scolaris presentandj, et ipsum in camera examinare; et si reperiat ipsum esse sufficientem secundum eius conscientiam, tunc presentet eum domino Archidiachono vel alij [433] seu alijs ad quem, seu quos, dictum officium pertineret et subsequenter priori collegij iuxta morem consuetum, dum tamen presentare non valeat aliter quam scolarem forensem minorem viginti annis, nec aliquem scolarem qui non audiverit in medicina saltim quinque annis, vel ex comuni fama doctori constet ipsum in artibus fore sufficientem. Et si fuerit licentiatus in artibus quatuor annis et non legerit chatedraliter aliquem tractatum, seu libellum in medicina, et qui non respondiderit seu disputaverit in scolis duas questiones generales vel quisitionem unam generalem et unum quo[d]libet, de quo tempore credatur sacramento dicti scolaris, prestando in manibus prioris dicti collegij vel alterius de mandato dicti prioris, si de contrario non sit fama, et tune teneatur scolaris fidem facere de predictis. Et die examinationis teneatur dictus doctor ire ad domum dicti scolaris et eum iterum examinare et ipsum audire super lectione eidem in puntis assignatis. Et quod nullus doctor dicti collegij civitatis bon. possit vel debeat aut eidem liceat manere vel stare alicui examinj privato vel publico, nixi primo et ante omnia prestitum sit sacramentum, per scolarem forensem presentatum, priori collegij, qui pro tempore fuerit, tempore presentationis fiende priorj collegij predicti, vel ante, de non veniendo contra collegium antedictum et constitutiones ipsius collegij directe vel per obliquum. Et quod non petet vel peti faciet per se vel alium aliquo modo vel ingenio se remicti vel ponj in collegio antedicto, nec, admissus quoquomodo, accedet ad dictum collegium, sub pena cuilibet doctorj contrafacientj et pro qualibet vice periurij et ultra XXV. librarum bon. collegio antedicto applicanda et exigenda per priorem collegij antedicti, qui pro tempore fuerit. Et quod prior dicti collegij qui negligens fuerit in exactione pene predicte, similem penam incur[r]at, applicandam et exigendam ut supra. Adhicientes quod nullus doctor dicti collegij possit aliquem presentare ad publicum vel privatum examen, nixi primo et ante omnia solverit condempnationes in quibus reperitur conde[m]pnatus.

 

Francesco Cagliani