ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1395 – Rubrica 028: De modo et forma fatiendi sermonem generalem in principio studij
Insuper statuimus et ordinamus quod in principio studij facultatis medicorum antiquior doctor, qui fuerit electus ad sedes ordinarias salariatas de mane, primo sermonizarj debeat sermone universalj pro toto studio physice facultatis, quod nullus alius doctor cuiuscumque facultatis audeat vel presumat universalem sermonem alium facere in dicta facultate. In sequenti vero anno sermonizari debeat alius doctor, qui ad sedem de mane ordinariam salariatam electus fuerit. Tertio autem anno sermonizari debeat, modo quo supra, qui electus fuerit ad sedem pratice salariatam in vexperis physice facultatis. Et sic inter illos tres ordo sermonizationis servetur et modus. In logica vero et phylosofia ordinamus [quod], qui electus fuerit ad sedem salariatam logiche de mane, in logicha sermonem debeat facere, et qui in phylosophia electus ad sedem salariatam, in philosophia sermonizarj debeat in vesperis decretorum. Qui vero in astrologia electus fuerit ad lecturam salariatam, sermonizarj debeat in primis vesperis, Gramaticus vero de mane. Retoricus vero, qui electus fuerit ad sedem retorice salariatam, sermonizarj debeat in nonis. Ita tamen quod nullus de dictis sermonizantibus sermonizari debeat nec concurrere in sermone suo eadem die vel hora, in qua sermonizatus fuerit doctor physice facultatis. Et quod omnes doctores qui fuerint electi ad sedes salariatas in medicina, aut qui legerint ordinarie vel extraordinarie in medicina, debeant interesse dicto sermonj, sub pena cuilibet contrafacientj in omnibus et singulis casibus predictis viginti soldorum bon., applicanda nostro collegio in quo delinqui contingerit.