ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1395 – Rubrica 027: Quod doctores physice facultatis de nostro collegio possint operari in cirugia
Constituimus etiam quod omnes et singuli doctores de collegio physice facultatis, et qui de ceptero admitentur ad predictum col[l]egium, qui voluerint legere aut praticare in arte cirugie, sint et esse intelligantur de matricula perfectorum cirusicorum, nullo allio examine vel scrutinio eis impenso, et valeant et possint legere et praticare in arte cirusie hic et ubique locorum; huic autem adiungimus sanctioni quod nullus, qui in matricula cirusicorum tantum fuerit constitutus, audeat vel presumat jnfirmos curare in physica, sub pena cuilibet contrafacienti pro qualibet vice librarum quinquaginta bon., exigenda per dominum potestatem bononie, vel eius vicarium, cuius medietas applicetur comuni [472] bononie et allia medietas collegio physicorum. Et quilibet possit acusare palam et clandestine et habeat libras decem bon. de dicta pena. Et nichilominus teneatur talis cirusicus, qui infirmos curabit in physica, si aliquis de dictis infirmis moriretur in dicta cura, perinde ac si fuisset causa mortis ipsius. Et teneantur etiam consiliarij et massarius et singuli doctores de nostro collegio, et hoc plenarie, facere inquisitionem; et quod dominus potestas bononie teneatur ex suo officio contra tales procedere secundum formam dicti statuti. Et quilibet possit acusare clam et palam et tenebitur in secreto.