ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1395 – Rubrica 019: Quod nullus possit nec audeat mederi in physica nec in cirusia sine licentia

1395 – Rubrica 019: Quod nullus possit nec audeat mederi in physica nec in cirusia sine licentia

Advertentes quod, cum ipse homo intellectu et bonitate partecipet, Deo amantissimus esse videtur (Aristotiles, etiquorum decimo), et plus ceteris universi ipsi Deo et supernis jntelligentijs redditur uniformis, cum ad eius imaginem sit creatus, qui est subiectum circa quod scientia medicine versatur, cuius proprieta[te]s et passiones considerans plus ceteris scientijs (Avicena, prima primj de subiectis medicine), ut etiam tollantur scandala bonorum medicorum et evidentia pericula graviora, que circa tale nobilissimum subiectum per jgnaros medicos actenus sunt secuta, volumus jnviolabiliter observarj quod nullus forensis, vel civis, sive cuiuscunque conditionis existat, audeat, vel presumat exercere vel operarj praticam medicine, vel aliquam ad dictam scientiam medicine spectantem in civitate Bononie, comitatu, vel districtu, nec conscilium dare in dictis scientijs alicui, nisi saltim tribus annis dictam scientiam, vel partem eiusdem, audiverit sub magistro publice legente medicinam secundum sedes ordinarias in studio Bononiensi, vel in aliquo alio loco, in quo generaliter Studium vigeat, de quo plenam habeat informationem prior nostri collegij cum consciliarijs per priorem collegij civitatis famose, in qua studium erit, vel saltem per tres testes fidedignos. Et cum hoc licentiam habeat operandj in dicta scientia, vel parte, a priore et consciliarijs dicti collegij Bononie, sub pena cuilibet contrafacienti pro qualibet vice librarum quinqueginta bonon. applicanda, ut supra. Adhicientes etiam quod nullus audeat operare praticam physice facultatis, nisi fuerit examinatus, licentiatus et approbatus per doctores physice facultatis civitatis Bononie, sub pena cuilibet contrafacienti pro qualibet vice centum librarum Bonon. applicanda, ut supra. Adhicientes quod quilibet possit accusare contrafacientes quoslibet publice vel private, et habeat de dicta pena ducatos decem aurj. Et quod potestas Bononie teneatur et debeat inquirere de predictis et delinquentes punire, ut supra. Jnsuper etiam statuimus quod nullus, cuiuscunque facultatis existat, audeat nec presumat vendere, tradere, vel administrare quovis modo aliquam medicinam simplicem, vel compositam, lasativam, in omni genere lassandj, oppiatam, vel soniferam, digestivam, causticam, vel corusivam, stupefativam aut venenosam in omnj genere venenorum, abortivam vel quomodolibet aliter perniciosam, nisi de voluntate et consensu doctorum dicti collegij et precepto prioris cum uno de core[c]toribus societatis apotecariorum, sub pena cuilibet contrafacientj pro qualibet vice librarum quinquaginta bon., exigenda et applicanda ut supra; nichilominus puniatur tribuens secundum formam juris, ubi aliquid acidens vel morbus ex tali receptione incurrerit. Et quod quilibet possit acusare et publice vel private, et habeat de dicta pena decem ducatos aurj.

 

Francesco Cagliani