ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1395 – Rubrica 018: De licentia danda scolari in examine et quantum pannum debeat dare scolaris doctori et cuius precij
Statuimus et ordinamus, quod quilibet scolaris promovendus in scientia medicine teneatur, tempore sue publice, vel in sua publica, dare doctori, sive doctoribus, sub quo, vel quibus, fuerit promotus, ipsi vel cuilibet ipsorum, octo brachia pannj. Jntelligatur autem de eo panno de quo dictus doctorandus in sua publica se induet, ita tamen quod dictus doctor, sive doctores, predictus vel predicti, teneantur se de ipso panno induere cum predicto scolari vel scolaribus predictis. Et si contingat eum promoveri per duos doctores, non possit induere unum sine alio; et teneatur ambos induere de eodem panno. Declarantes quod nullus doctor presentans possit venire ad sanctum Petrum indutus cum doctorando, ad publicam alicuius doctorandj sine alio vel alijs presentantibus, induto vel indutis, sub pena cuilibet doctori contrafacienti vigintiquinque librarum bon. exigendarum et applicandarum, ut supra, et privationis collegij; a qua privatione non possit restitui, nisi prius satisfecerit doctorj vel doctoribus, sub quo vel sub quibus fuerit promotus. Qua satisfactione facta, possit reponj, cum consensu maioris partis collegij, ad dictum collegium, scruptinio celebrato cum fabis albis et nigris. Et quod dictus promovendus in eius privata teneatur satisdare doctori vel doctoribus, sub quibus promovetur, de salario eis statuto in dicta publica, ut supra. Adhicientes quod si contingat aliquem ex doctoribus nostri collegij, de his, qui scolarem presentaverint, absentes esse, de cuius redditu non speretur infra quindecim dies, a die qua promovendus publice priori collegij predicti dixerit se publice velle promoveri, vel deffuntum, dum tamen non sit absens alicuius cure occasione, vel infirmitatis vel rei publice causa, quod tunc, et eo casu, scolaris predictus promovendus solvere teneatur collegio predicto libras decem bon. distribuendas inter doctores dicti collegij loco absentis vel defunti. Si vero pro suo honore jnduere voluerit unum ex doctoribus dicti collegij, aut plures, ex quibus fuerit promotus loco absentis vel absentium, tunc, et eo casu, teneatur dare illi doctorj, vel illis doctoribus, cui, vel quibus, voluerit, octo brachia pannj precij quadraginta soldorum ad minus pro quolibet brachio [469] et pro quolibet doctore, ita tamen quod talis doctor, vel doctores, teneantur dare libras sex bon. pro quolibet doctore medicine. Qui doctor sic jndutus loco defunti vel absentis, solvere teneatur dicto collegio sex libras bon. loco absentis presentantis scolarem predictum vel defunti.