ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1395 – Rubrica 017: Quod nullus doctor nostri collegij, nisi presentans, possit associare scolarem ad examen

1395 – Rubrica 017: Quod nullus doctor nostri collegij, nisi presentans, possit associare scolarem ad examen

[468] Statuimus et ordinamus quod scolaris veniens ad examen et volens licentiam publicam, oa die, qua examinatus fuerit, teneatur satisdare Priori collegij, qui pro tempore fuerit, quod infra duos menses suas dignitates capiet, ita tamen quod nullus doctor nostri collegij possit pro ipso scolari licentiando fideiubere ad penam vigintiquinque librarum bon. ipsi doctorj fideiubenti; que pena debeat infra mensem per priorem exigi. Jta tamen quod fideius[s]or sit mercator, vel alia persona sufficiens, de cuius sufficientia nostro collegio constet et domino priori. Adhicientes quod quiibet scolaris promovendus, civis vel forensis, possit accipere doctorem, vel doctores, quos voluerit; dignitatem autem recipere debeat publice in cathedra magistrali Ecclesie Bononie, secundum ordinem consuetum, cum publico conventu.

 

Francesco Cagliani