ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1395 – Rubrica 016: De modo et forma dandi punta scolari et in quo loco

1395 – Rubrica 016: De modo et forma dandi punta scolari et in quo loco

Item statuimus quod si aliquis voluerit promoveri in medicina, primo, convocato collegio medicorum per Bidellum generalem de mandato prioris, debeat de mane recipere [467] punta in sancto Petro a domino Archidiacono, vel eius vicario et a priore nostri collegij in libro tegni galenj, pro prima lectione et in libro anforosimorum secundo, pro secunda lectione, presentibus omnibus doctoribus aut duabus partibus dicti collegij, in loco deputato sedentibus cum dicto domino Archidiacono, vel eius vicario. Et quod nullus doctor medicine sedere debeat in dicto loco, nisi fuerit de collegio medicine vel loco Archidiaconj, etiam cum desistentia a puntis dandis, sub pena cuilibet contrafacienti pro qualibet vice decem librarum bon., sub pena priori non prohibenti, viginti soldorum bon., et cuilibet doctori quinque librarum bon. In vesperis vero decretorum veniat ad examen ad locum deputatum in sancto Petro, et primo legere debeat pro prima lectione textum totum punti dati libri tegni galieni, deinde, bene dividendo, versificando et exponendo testum sine jnstantijs et similiter de secunda lectione Amphorisimorum ypocratis, salvo quod comentum galeni solum exponendo et dividendo procedat; lectis lectionibus, arguant doctores seriose et ordinate, incipiendo a juniori in collegio usque ad ultimum seniorem donec omnes dicserint, excepto doctore, vel doctoribus, super quo, vel quibus, promovetur, et hoc super prima lectione; et cum unus doctor arguit, [debeant] omnes alij sub silentio pacifice allium audire et scolarem sic respondentem, ut unus allium non impediat. Qua responsione tradita, possint, si vellint, de narratis et dictis simul conferre; super secunda lectione solus prior et antiquior de collegio teneatur arguere et prior habeat potestatem jmponendi silentium quandocumque placuerit, sub pena contrafacienti duodecim soldorum bonon. Quibus peractis et completis, absente scolare et doctore presentante, seu presentatibus, debeant doctores eorum jntentionem scribere secrete, et quilibet eorum suo sacramento, et illa porrigere domino Archidiacono, vel vices eius tenenti. Insuper etiam teneatur quilibet doctor dicti collegij ad mandatum dominj prioris, qui pro tempore fuerit, incontinenti dare in secreto approbationem cum faba alba, et reprobationem cum faba nigra, notario dicti collegij, ut domino Archidiacono tradiderit in scriptis vel eius vicario. Et quod notarius, sub pena prestiti sacramenti et privationis officij et decem librarum bon., debeat relationem facere incontinenti domino priori et consiliarijs de approbatione vel reprobatione dicti scolaris secrete, et ostensione etiam fabarum, et ponere in scriptis in quaterno deputato. Et si quis contra predicta vel aliquid predictorum contrafecerit, condempnetur de facto per dominum priorem Collegij, prout sibi videbitur, usque ad quantitatem centum soldorum bon. ad plus, que pena dividatur, ut supra.

Statuimus et ordinamus quod nullus doctor nostri collegij possit vel debeat associare aliquem scolarem civem vel forensem ad privatum examen in medicina, nec ad privatum, in eundo et redeundo a dicto examine, nisi essent doctor vel doctores presentans vel presentantes, nisi presentatus sit Rector scientie medicine, et nisi scolaris predictus foret filius, vel frater, vel nepos alicuius doctoris nostri collegij, quibus casibus possint tunc doctores accedere ad dictum examen predicti scolaris, vel nisi natus esset de domo, vel progenie, ex aliquo de domo, vel progenie, alicuius doctoris nostri collegij; quo casu ille doctor, seu doctores de dicta progenie, possit vel possint sociare dictum scolarem; et quod magistri petant licentiam a domino priore si volunt associare eum, sub pena viginti soldorum bon., nisi in casibus predictis, cum hoc sit contra honorem collegij et da[m]nosum scolari propter expensas quas opportet facere occaxione predicta.

 

Francesco Cagliani