ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1395 – Rubrica 009: De ensenio faciendo priori et doctori qui promovet scolarem in privato et publico

1395 – Rubrica 009: De ensenio faciendo priori et doctori qui promovet scolarem in privato et publico

[462] Constituimus et ordinamus quod quilibet doctor nostri collegij antedicti, presentans scolarem subiciendum examini alicui privato, teneatur et debeat curare et facere cum effectu, et omnj exceptione remota, quod scolaris, per eum presentandus, presentet, finito examine, priori collegij qui pro tempore fuerit, loco exenij vini et confectionum, unum duchatum auri doctori, et similiter priori, in privato; et in publica unum anulum priori valoris viginti soldorum bon. et biretum et cirotechas valoris decem soldorum bon. In publica vero doctorj, seu doctoribus, sub quo vel sub quibus fuerit promotus, ac etiam doctori, qui in eius publica pro licentia fecerit. Et si dicto priori dictum exenium non fuerit sibi presentatum, ut supra dictum est, quilibet doctor presentans teneatur exenium sibi presentare [et] domino priori trasmitere, vel simile infra duos dies post examinationem scolaris, et nichilominus incidat penam centum soldorum bon.; mandantes quod contra predicta, vel aliquid predictorum in presenti constitutione descriptorum, per petuo dispensari non possit, sub pena periurij, et nichilominus, si contrarium fieret, ipso jure sit nullum.

 

Francesco Cagliani