ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1395 – Rubrica 008: Qualiter debeant convocari doctores collegij medicine, in quo loco et in quibus diebus
Hac nostra constitutione presenti firmamus, quod doctores nostri collegij congregari et convocari debeant in Ecclesia cathedrali civitatis Bononie, quandocunque convocati fuerint per priorem dicti collegij aut per allium eius nomine subrogatum, seu pro parte ipsius prioris vel subrogati vel alibi, dum tamen non convocet diebus pascalibus, dominicjs corporis et sanguinis Christi, assumptione Beate Marie, diebus Apostolorum, sancti Petronj, sancti Floriani, sancti Iohannis Batiste et Sancti Laurencij, nisi necessaria causa fiat congregatio, que arbitrio prioris consideretur; et unusquisque doctor, qui vocatus fuerit, debeat interesse, nisi impeditus fuerit justa et rationabili causa, sub pena contenta in constitutione posita sub Rubrica de electione novi prioris. Collegium autem ipsum congregari volumus ex causis permissis et concessis in nostris Constitutionibus et ex alijs et honestis, et prohibitis vero causis nullo modo possit congregari, sub penis contentis in nostris constitutionibus.