ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1395 – Rubrica 006: Quid teneatur facere doctor volens aliquem scolarem presentare in medicina

1395 – Rubrica 006: Quid teneatur facere doctor volens aliquem scolarem presentare in medicina

Constituimus et ordinamus quod quilibet doctor, qui vult aliquem scolarem presentare ad pubblicum vel privatum examen, debeat esse de dicto numero col[l]egiatorum quindecim, vel de supranumerarijs suc[c]edentibus loco dictorum doctorum incorporatorum et col[l]egiatorum ratione absentie, ut supra, ipsorum col[l]egiatorum et incorporatorum; et debeat sub eius conscientia inquirere, antequam aliquem scolarem presentet, de vita et honestate dicti scolaris presentandj, et juret ad sancta dei evangelia in manibus domini prioris quod credit scolarem, quem presentat, esse ydoneum et suficientem ad examen publicum et privatum secundum eius conscientiam; tunc presentet eum domino Archidiacono vel allio, seu alijs, ad quem seu quos dictum officium pertineret et subsequenter priorj collegij juxta morem consuetum; dumtamen presentare non valeat aliquem scolarem forensem minorem viginti annis nec aliquem scolarem, qui non audiverit in medicina saltem quinque annis vel ex comuni fama doctorum constet ipsum in artibus fore suficientem. Et si fuerit licentiatus in artibus quatuor annis et non legerit cathedraliter alliquem tractatum seu libel[l]um in medicina, et qui non respondiderit, seu disputaverit in scolis duas questiones generales, vel unam questionem generalem et unum quo[d]libet, de quo tempore credatur sacramento scolaris, prestando in manibus prioris dicti collegij, vel alterius de mandato dicti prioris, si de contrario non sit fama; et tunc teneatur scolaris fidem facere de predictis et die examinationis teneatur dictus doctor jre ad domum dicti scolaris et eum iterum examinare, et audire ipsum super lectione eidem in punctis assignata. Et quod nullus doctor dicti collegij civitatis Bononie possit vel debeat aut eidem [461] liceat manere vel stare alicui examini privato vel publico, nisi primo et ante omnia prestitutum sacramentum, per scolarem forensem presentatum priorj collegij presenti vel ante, de non veniendo contra collegium antedictum et constitutiones ipsius collegij directe vel per obliquum. Et quod non petet vel peti faciet per se vel allium, aliquo modo vel ingenio, se poni vel micti in collegio antedicto, nec admissus quoquo modo accedet ad dictum collegium sub pena cuilibet doctori contrafatienti, et pro qualibet vice, periurij et vingintiquinque librarum bon. collegio antedicto applicandarum, et exigenda per priorem collegij antedicti, qui pro tempore fuerit. Et quod prior collegij predicti qui negligens fuerit in exatione pene predicte, similem penam incurrat, applicandam et exigendam ut supra. Adhicientes quod nullus doctor dicti collegij possit aliquem presentare ad publicum vel privatum examen nisi primo et ante omnia solverit condempnationes in quibus reperiretur condempnatus.

 

Francesco Cagliani