ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1395 – Rubrica 003: De offitio et jurisditione dominj prioris
Volumus autem quod jurisditio dicti dominj prioris sit hec, videlicet quod possit, teneatur et debeat congregare et congregari facere dictum collegium et doctores ipsius ad minus semel in mense pro omnibus necessarijs vel opportunis aut quomodolibet utilibus dicto collegio et doctoribus ipsius, sub pena quadraginta soldorum bon., pro qualibet vice, dum tamen congregari facere non possit pro aliquibus vel aliquo prohibitis vel prohibito in presentibus constitutionibus, sub pena ipsius periurij et quinque librarum bon., pro qualibet vice qua contrafecerit vel predicta facere obmiserit, exigenda et applicanda ut supra. Et incontinenti in congregatione predicta teneatur proponere quecunque non prohibita, ut supra, cum fuerint petita, prius tamen lecta posta, super qua dictum collegium providere debeat vel debet, petendo conscilium a doctoribus dicti collegij super quo petitur provideri et secundum formam doctorum et consciliariorum, tamen ad partitum cum fabis albis et nigris scrutinium faciendo de quolibet conscilio per se, donec alterum ex predictis conscilijs fuerit approbatum, manendo in electione dicti prioris; quod conscilium proponere et preponere velit ex dictis conscilijs et voces plurium numero doctorum ibidem presentialiter existentium sequi. Que fabe colligi debeant per antiquiorem [457] doctorem vel per notarium aut bidellum dicti collegij, ibidem presentialiter existentium, in quodam busulo, qui debet aperirj in presentia dictorum doctorum. Ita quod publice a doctoribus ibidem existentibus videatur et viderj possit, que partita, provixiones et omnia fienda per priorem dicti collegij et doctores ipsius scribi debeant per notarium dicti collegij; et valeat, possit et teneatur ipse prior cognoscere summarie et de plano, sine strepitu et figura judicij, de omnibus et singulis questionibus, que verterentur vel verti possent inter prefatos doctores occaxione collegij prelibati vel quacunque allia occaxione descendente principaliter occaxione dicti collegij et jurisditionis eiusdem, salva semper et reservata forma nostrorum statutorum precedencium et sequentium, quibus dominus prior non possjt con[tra]venire, dum tamen eas decidere non valeat sine conscilio duorum doctorum dicti collegij vel maioris partis eorum, et decisioni vel sententie illi stetur, nec ei possit aliquis dictorum doctorum contravenire vel contraveniri consentire, nec alijs querelare ad regimen civitatis predicte, nisi in predictis non foret servata forma statutorum, sub pena privationis collegij et centum bon. auri, applicandorum secundum formam constitutionum sequentium, totiens exigenda, quotiens fuerit contrafactum, ac etiam multare et condempnare usque ad quantitatem decem soldorum bon. ad plus quemlibet ex doctoribus existentibus presentialiter et presentibus in civitate bononie, requisitis per Bidellum dicti collegij, qui non interfuerit congregationj dicti collegij; quam requisitionem facere seu fieri teneatur dictus prior per Bidellum predictum per mediam diem ante congregationem fiendam de dicto collegio ad minus, ita quod verisimiliter ab omnibus doctoribus sciri possit, dum tamen predictus, vel predicti doctores, non fuerint impediti ex probabili vel necessaria causa, declaranda per dictum priorem in sequenti congregatione fienda, et eius declarationj stari debeat, ac etiam omnes et singulos contrafatientes secundum formam constitutionum dicti collegij in penis in dictis constitutionibus contentis et que multa, seu pena, applicetur et exigatur ut supra. Predicta autem prohibita [non] debea[n]t in aliqua congregatione proponere nec proponi vel arengari dimittere directo vel per obliquum, dispensatione facta vel non facta, sub pena priori predicto periurij et decem librarum bon. pro qualibet vice et cuilibet doctori contravenienti in predictis vel [non] observanti predicta pro qualibet vice periurij et decem librarum bon. et privationis collegij. Que omnes pene applicari, exigi et dividj debeant ut supra. Et nichilominus ipso jure et facto, dum dictus prior accedere velit ad predicta, vel firmus steterit in congregatione dicti collegij pro predictis vel aliquo predictorum, sit privatus collegio antedicto et elligi debeat novus prior secundum formam superius traditam. Et quod super predictis restitutio aliqua fieri non possit, dum tamen in primis ut supra, et non specialiter prohibitis dictus prior aliquid proponere, dicere, facere non possit, nisi adsint personaliter due partes doctorum collegij existentium in Civitate Bononie; et quod prefati doctores non possint se congregare sine mandato dicti prioris vel subrogati loco eius, ut supra, sub pena cuilibet doctori predicta non observanti quinque librarum bon. Mandantes quod omnia et singula contenta in volumine presentium constitutionum, prout scripta sunt, in qualibet sui parte debeant inviolabiliter per priorem dicti collegij, vel subrogati, ut supra, qui pro tempore fuerit, observari et quod per quemcunque doctorem collegij prelibati observari, sub penis in dictis constitutionibus contentis. Adicientes etiam in predictis quod, ubi voces essent equales alicuius partiti facti inter doctores, ut supra, tunc dictus prior possit et valeat gratificari [458] cui parti voluerit, et parti cui gratificaverit stari debeat modo et forma predictis; et quod dominus potestas civitatis bononie teneatur dare favorem et auxilium dicto priorj in penis exigendis per dictum priorem vel massarium, aut cui commissum fuerit, ut exigere debeat. Mandantes etiam quod dictus prior omnes penas pecuniarias exigere debeat infra mensem a die condempnationis, si tempus eidem aderit; alias prior sequens teneatur exigere ante mensem, a principio sui officij incipiendo, sub pena dupli condempnationis. Et quod nulla quantitas dicte pecunie vel alicuius condempnationis possit per ipsum distribui, nisi sit de consensu omnium doctorum, seu duarum partium, scrutinio celebrato, sub pena priori dupli dicte quantitatis pecunie contrafatienti.