ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 117: Conclusio statutorum

1405 – Rubrica 117: Conclusio statutorum

Quoniam omnia et singula statuta et ordinamenta in presenti volumine contenta, sunt visa et deliberata solempniter ex seduli industria, et pervigili auxilio omnipotentis domini nostri yesu christi et gloriose Marie, matris eius, ad terminum et finem prosperum sunt deducta, ideo ad ipsorum conservationem perpetuam et bonum statum Universitatis medicorum et artistarum et totius studij et scolarium dictarum scientiarum civitatis Bononie, ne ex his vel ipsorum aliquo aliqua contrarietas, obscuritas vel dubium insurgere possit, sed omnia recte intelligentibus sint dilucida et aperta, utile et quasi necessarium esse dignoscitur ipsa statuta et ordinamenta certo et indubitato fine concludere. Statuerunt itaque et ordinaverunt quod verba presentium statutorum in quolibet numero prolata in quolibet alio numero prolata intelligantur, si casus in alio numero contingere possit vel contingat per idem, ac si ibidem forent adiecta verba et posita cuiuslibet numerj. Et verba prolata de singulis, vel uno, vel pluribus intelligantur prolata de Universitate vel Collegijs, si casus ille, positus de uno vel pluribus, locum habere possit sine pravo vel absono intellectu in Universitate et Collegijs; et quia presentia statuta in qualibet parte suj debeant intelligi et servarj secundum verum, sanum et rectum intellectum sine glosatione, subauditione vel interpretatione, per quam vel ex qua absonus vel absurdus intelletctus aut pravus insurgeret. Statuentes insuper quod omnia et singula statuta, in hoc contenta volumine, in qualibet eorum parte valeant et teneant et habeant plenum robur et debeant observari et manutenerj usque ad viginti quinque annos proxime secuturos, et post quamdiu nova statuta fuerint compillata et approbata per dominum Rectorem, Congregatorem et Consciliarios Universitatis predicte, et per omnes et singulos scolares Universitatis ac omnes et singulos offitiales et quoscumque alios Universitatj predicte suppositos. Et quod prevaleant omnibus et singulis statutis alijs, que presentibus statutis in aliquo obviarent seu contradicerent, cassantes etiam omnia et singula alia statuta, provisiones et ordinamenta, que presentibus statutis contradicerent vel obviarent, que de cetero sint vana et cassa et nullius efficatie vel valoris, et nullus eis de cetero uti possit. Statuentes etiam quod nullus audeat dicere, proponere [307] arengare, allegare vel conscribere vel consulere aut scribi facere quod hec statuta non valeant, aut aliqua pars ipsorum, aut quod hec statuta non debeant observarj ac executioni et effectui demandari, et quod pro statutis et ordinamentis Universitatis predicte debeant observarj ac executioni et effectuj demandarj. Et quod quocienscumque in futurum contingeret scribi, statuj, reformarj quod statuta vel ordinamenta innovarentur et innovata intelligantur vel essent, vel de novo fierent, intelligatur semper ex talibus verbis, vel similibus, dictum, scriptum seu reformatum vel statutum de statutis jn hoc contentis volumine, et si aliquis in aliquo contradixerit, venerit vel fecerit his vel alicuj ex his, que presentibus statutis et statutorum conclusione sunt statuta et ordinata, vel omnia et singula in his statutis et statutorum conclusione contenta non observaverit, siquidem fuerit Rector vel Congregator Consciliariorum, penam qui contrafecerit quinquaginta librarum bon. incurrat. Et si fuerit Consciliarius, penam viginti quinque librarum bon., si autem scolaris vel quivis alius Universitati suppositus, penam viginti librarum bon. eis et cuilibet ipsorum, ipso facto, de facto auferenda et Universitati applicanda in casibus supradictis et quolibet eorum, exigenda in quolibet casuum predictorum per Sapientem Universitatis omnibus remedijs opportunis ad commodum Universitatis, et nichilominus quod contrafieret non valeat ipso iure. Et qui contrafecerit, seu venerit, perpetuo sit privatus, et esse intelligatur, omni commodo et honore Universitatis predicte. Et quod de presentibus statutis fieri debeant tres copie sine originali in cartis pecudinis et in assidibus ligatis et miniatis, quorum una copia stare debeat penes Rectorem, alias penes Sapientem Universitatis, et alia ad stationem et in statione generalium bidellorum cum quadam cathena in muro murata et affixa, ita quod quilibet possit legere et de eis copiam habere; nec de dicta statione moverj possint, sed dicta copia custodirj debeat et conservarj murata, ut supra, per bidellos generales, pena ipsis bidellis decem librarum bon. Rector autem quilibet, finito suo offitio, suam copiam alteri successori consignare et tradere teneatur, pena decem librarum bon. ei de facto auferenda.

Expliciunt statuta Universitatis Artistarum et medicorum bononiensis.

 

 

Francesco Cagliani