ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 116: De his qui possunt dare vocem in universitate, et quibus est prohibitum dare vocem et ad scruptinium admittj
Item pro meliori concordia studij et pro maiori utilitate, statuerunt quod quilibet scolaris, qui audiverit uno anno medicinam, physicam de mane, hic vel alibi in studio generalj, jta quod Bononie audiverit tribus mensibus continuis, computando a die electionis fiende, non interpolando in audiendo aliam scientiam, dimittendo audire physicam de mane in predicto anno et mensibus, exceptuando per tempora vacationum, possit dare vocem in eligendo doctorem artium et medicine. Et hoc semper intelligendo tam de scolaribus sumptibus suis viventibus, quam de viventibus sumptibus alienis. Et dico doctorem artium, si in ipsis novit, si autem non novit, in ipsis non possit dare vocem cum nullus possit esse verus iudex eorum que non novit. Item statuerunt quod quilibet scolaris, tam vivens expensis suis quam alienis, qui audiverit duobus annis loycam et anno uno phylosophyam hic vel alibi, in studio generali et Bononie audiverit tribus mensibus phylosophyam, computando eos a die electionis fiende, continuis ut supra, possit dare vocem ad loycam, phylosophyam, rethoricam et astrologiam. Item statuerunt quod quilibet scolaris, tam vivens expensis suis quam alienis, qui audiverit duobus annis loycam in studio generali, et Bononie tribus mensibus continuis ad minus, computando eos a die electionis fiende, ut possit dare vocem ad eligendum sibi doctorem in loyca et rethorica. Item quod quilibet scolaris qui audiverit duobus annis rethoricam in studio generali, et Bononie tribus mensibus continuis, computando a [306] die electionis fiende, ut supra, possit dare vocem ad eligendum doctores in rethorica. Item statuerunt quod quilibet scolaris, tam vivens expensis proprijs quam alienis, qui potest dare vocem ad eligendum doctorem in aliqua facultate, ut dictum est supra, possit dare vocem ad eligendum Rectorem, facta tamen limitatione rethoricorum, ut statim patebit infra. Item statuerunt quod de scolaribas rethorice, qui solum possunt dare vocem in rethorica, tantum duodecim possint dare vocem in eligendo Rectorem. Et isti duodecim debeant eligi solum per illos qui possunt dare vocem in Rethorica, ordine tamen attento, quod illj de natione lombardorum, qui possunt dare vocem in Rethorica eligant de seipsis tres de provectioribus, quos tres putaverint meliores, et illi de natione ultramontanorum alios tres, et sic ultra discurrendo per nationes. Item statuerunt quod in electione Syndicorum talis ordo servaretur, videlicet quod viventes expensis suis possint eligere tres Syndicos, et quod viventes expensis alienis possint eligere unum de scipsis, semper intelligendo de illis scolaribus medicis qui possunt dare vocem in eligendo Rectorem; ita tamen quod talis sit antiquior de eis in medicina physica. Item quod in omnibus alijs, exceptis supradictis, serventur statuta nostra que modo sunt.