ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 115: De privilegio concesso per universitatem medicorum et artistarum notario et bidellis generalibus universitatis predicte
Item statuerunt, ordinaverunt et firmaverunt pro honore et bono statu Universitatis predicte, quod notarius et bidelli generales Universitatis antedicte, qui pro tempore fuerint, possint, teneantur et debeant, et eis sit licitum, portare arma per civitatem Bononie, burgis et suburgis dicte civitatis sine aliqua pena. Item quod predicti notarius et bidelli generales Universitatis predicte, qui pro tempore fuerint, non possint molestari neque aggravari pro aliquibus factionibus et oneribus Communis Bononie, et sint et esse intelligantur a predictis omnibus exempti penitus et immunes. Et quod predicti notarius et bidelli generales Universitatis predicte non possint conveniri coram aliquo iudice pro aliqua re vel facto, nisi coram domino Rectore dicte Universitatis, qui pro tempore fuerit, et gaudeant in omnibus et per omnia benefitijs dicte Universitatis.