ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 113: De modo et forma servanda in correctione, diminutione et detractione presentium statutorum

1405 – Rubrica 113: De modo et forma servanda in correctione, diminutione et detractione presentium statutorum

Quoniam contingere solet propter casuum occurrentiam et factorum necessitatem aliquando infra tempus viginti quinque annorum aliquando oportere aliquid expressum in statutis, cassari, corrigi, emendari, aut eis derogari in totum vel aliqua eius parte, et statutum sit quod predicta statuta durare debeant usque ad vigintiquinque annos secuturos, nec de modo corrigendi, cassandi, derogandi seu emendandj sit provisum et ipsa statuta cum maxima deliberatione sint facta, et sic in eorum vel alicuius eorum derogatione maxima deliberatio et ponderatio requiratur, statuerunt quod aliquid ex dictis statutis in totum vel pro parte usque ad terminum vigintiquinque annorum predictorum non possit cassari, corrigi, mutari, tolli, emendari, aut in aliquo derogari; si tamen casus contingeret et necessitas urgeret predicta vel predictorum aliquid faciendi, possit fierj, modo tantum et ordine infrascriptis servatis, et non aliter. Quia casus contingens primo debeat examinari per dominum Rectorem et Sapientem Universitatis, et si per ipsos ambos concorditer deliberatum fuerit utile predicta vel aliquid eorum fierj, tunc Rector teneatur congregari facere Congregatorem et omnes et singulos Consciliarios et dictum Universitatis [304] Sapientem, quod debeant personaliter sine aliquo substituto interesse ad stationem generalium bidellorum. Quibus congregatis et ibi existentibus, notario Universitatis idem dominus Rector proponat illud quod per ipsum et Sapientem predictum deliberatum fuerit, et in scriptis propositum reducatur per notarium antedictum, et per dictos Consciliarios, Congregatorem et Sapientem, absente dicto Rectore, predicta deliberentur saltim per duos dies. Quibus elapsis, predicti Congregator, Consciliarij et Sapiens, i[ter]um congregentur, et si per predictos omnes Congregatorem, Consciliarios et Sapientem, conscilio inter eos cum fabis albis et nigris celebrato, absente Rectore, legitime fuerit approbatum utile fore quod deliberatum esset per Rectorem et Sapientem, ut supra, tunc quilibet ex dictis Congregatore et Consciliarijs teneatur in scriptis dare notario Universitatis Sapientes duos de melioribus sue nactionis, alios ab ipsis Consciliarijs, quorum nomina sub credentia, sub virtute sacramenti per eos prestandi, tenere debeant et neminj publicare, et ipsis Sapientibus post duos dies ad stationem predictam convocatis, ex parte Consciliariorum et eorum Congregatoris, ac congregatis una cum Sapiente et notario Universitatis, absente Rectore, notarius ipsis Sapientibus legat id quod deliberatum fuerit, ut supra, et scruptinio celebr[ato], ut supra, si placuerit ex quinque partibus quatuor partibus dictorum Sapientum et Sapienti id quod deliberatum esset, ut supra, teneatur dominus Rector congregari facere Universitatem, in qua congregata, possit Sapiens Universitatis interesse, et interesse debeat. In qua Universitate congregata Rector teneatur proponere id quod deliberatum et firmatum foret, et, auditis arengare seu consulere volentibus super predictis, facere partitum ad fabas albas et nigras; et si, scruptinio legitime celebrato, placuerit quatuor partibus ex quinque partibus Universitatis et scolarium ipsius illud quod firmatum foret, tunc illud quod firmatum esset, et in eo tantum et quantum ad illud, valeat et teneat, et jnviolabiliter observetur, dumtamen pro predictis Sapientem et Consciliarios nec Universitatem aliquis Rector convocare non possit a kalendis mensis iunji usque ed kalendas mensis novembris, nisi fuerit expediens pro Universitate. Et quod aliter, vel alio modo, tempore, modo, forma et in ordine predictis seu super predictis procedi non possit. Et si quid aliter fieret, non valeat ipso iure. Et nichilominus Rector, quj pateretur predicta fierj alias quam ut superius dictum est, penam incidat ipso facto vigintiquinque librarum bon. Congregator autem Consciliariorum penam incidat decem librarum bon. Et quilibet Consciliariorum penam incidat centum solidorum bon. Universitatj applicandam et cum effectu quibuscumque remedijs exigendam, salvis semper statutis aliter disponentibus.

 

Francesco Cagliani