ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 110: De offitio et salario sapientis et syndici universitatis

1405 – Rubrica 110: De offitio et salario sapientis et syndici universitatis

Quoniam decens et honorabile, utile et expediens est Universitati predicte habere unum Sapientem, qui Rectorem et Consciliarios consulat quociens opportunum foret, et qui lites per Universitatem peragendas, seu [que] contra ipsam peraga[ntur] tueatur et defendat, factaque ipsius Universitatis ac scolarium eiusdem, quociens opus fuerit, exponat et narret, tam coram domino Capitaneo eiusque Vicario seu domino civitatis, quam coram domino Potestate civitatis predicte, ceterisque offitialibus civitatis predicte ac dominorum antedictorum, et per quem fiant et explicentur omnia et singula, que per ipsum fieri sunt provisa et statuta in presentibus statutis, offitium autem ipsius Sapientis in casu predicto sit ut infra subicitur, ac etiam in omnibus super omnibus et singulis eidem Sapienti aut eius officio quomodolibet per statuta Universitatis presentia committuntur, aut in futurum perlegittime fienda committentur, videlicet quod teneatur ipse Sapiens, quotiens requisitus fuerit ex parte domini Rectoris aut domini Congregatoris et Consciliariorum, ire et se presentare ad stationem generalium bidellorum, et ibi esse cum dicto domino Rectore et Consciliarijs, ipsisque consciljum super his que peterentur, cum omni fide prestare pro bono statu scolarium et studij antedicti, ac cum ipsis domino Rectore et Consciliarijs tam ad dominum Potestatem civitatis bon. et ceteros offitiales pro omnibus et singulis que expedire viderentur pro Universitate predicta et factis ipsius accedere quociens opus esset, litesque, causas et questiones quascumque, quas actitarj contingeret pro ipsa Universitate seu contra ipsam, sollicite tuerj ne defendere iuxta posse. Licentiamque armorum pro domino Rectore et suis familiarijs ac bolitas pro dictis armis iuxta posse procurandi, scolares dicte Universitatis placibiliter tractare, ac tempore syndicatus cuiuslibet Rectoris cum syndicis jnteresse, videre, perquirere et examinare qualiter Rector, de cuius syndicatu queretur, se gesserit, nec non facere et curare iuxta posse quod statuta Universitatis serventur, et super questionibus et causis super quibus ad consulendum assumentur per dominum Rectorem seu Congregatorem et Consciliarios, suum consilium exhibere et dare, sibi satisfacto competenter de suo salario et labore. Quas lites, questiones et causas consulendas, ac etiam expensas predictarum litium et questionum taxandas, prefato syndico Rector quilibet committere teneatur, sub pena ipsi domino Rectori centum solidorum bon. pro qualibet vice, ac etiam omnia et singula que putaverit utilia et necessaria ipsi Universitati et scolaribus ipsius cum omnj diligentia et sollicitudine procurare, et generaliter omnia alia facere et expedire, que offitio Sapientis et Syndici sunt commissa vel in futurum committerentur per aliqua statuta dicte Universitatis. Et quod omnia et singula statuta seu provisa, statuenda seu providenda de Sapiente Universitatis predicte, seu pro ipso vel circa ipsum aut eius offitium, vendicent sibi locum, et statuta esse intelligantur et provisa in personam et de persona alterius Sapientis, in casum in quem ipsius copia vel comode haberi non posse seu deficeret. Et quia decens est unumquemque de suis laboribus premiarj, statuerunt quod dictus Sapiens habeat et habere debeat quolibet anno pro suo salario et labore, de pecunia Universitatis predicte a Depositario seu Massario [301] dicte Universitatis, qui de pecunia dicte Universitatis haberet, octo libras bon., videlicet medietatem in festo Paschatis resurrectionis dominj nostri yeshu christi et aliam medietatem in festo nativitatis eiusdem. Quas solutiones quilibet predictorum facere teneatur cum fuerit requisitus, sub pena quadraginta solidorum bon. Universitati applicanda. Et nichilominus habeat et habere debeat pro quolibet examine in medicina vel alia scientia solidos decem bon., et pro publica vel privata totidem, et etiam unum biretum et cyrothecas. Si autem predicti non habuerint pecuniam de Universitate, quod tunc predicti non teneantur ad solutionem dicti salarij predicti Sapientis. Et quod ipse Sapiens, et ad eius requisitionem Rector et Massarius predictj, seu alter qui pro eo fuerit, teneatur ei facere rationem de introitibus et expensis Universitatis.

 

Francesco Cagliani