ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 109: De offitio et salario notarij universitatis

1405 – Rubrica 109: De offitio et salario notarij universitatis

Item cum provisum et statutum sit quod Universitas predicta debeat habere unum notarium expertum et intelligentem ac de societate notariorum civitatis Bononie, et per experientiam sic suffitiens et expertus in offitio et arte predictis ut expedit, statuerunt quod notarius, qui fuerit electus per Rectorem et Consciliarios et confirmatus per Universitatem, sit et esse intelligatur notarius Universitatis predicte. Offitium autem ipsius sit ut inferius denotatur et aliter ut per statuta reperietur provisum. Teneatur namque dictus notarius omnibus et singulis diebus et horis, quibus dominus Rector seu Congregator et Consciliarij reddere debe[n]t jus, et alijs quibuscumque diebus in quibus dictus dominus Rector jus reddere vellet, venire et stare ad stationem generalium bidellorum quamdiu Rector seu Congregator et Consciliarij predicti steterint. Et omnia et singula acta causarum quarumcumque actitandarum coram eis vet altero eorum, ac etiam precepta, interlocutiones, comminationes, sententias privationis, fiendas seu fienda per eos vel alterum eorum, bene et diligenter, iuxta verum, scribere in uno librizolo ordinate et clare, recipiendo de ipsis scripturis moderatas solutiones secundum formam et modum inferius denotatum. Teneatur etiam legere per scolas, temporibus et horis statutis, omnia et singula statuta Universitatis de quibus provisum seu statutum est, per scolas legi debere. Item teneatur et debeat scribere, et, si opus fuerit, in publicam formam redigere, omnes et singulas scripturas, acta et jnstrumenta, quandocumque facta seu fienda, in commodo, seu ad commodum Universitatis predicte, seu ipsam Universitatem quomodolibet tangentium, aut que ipsam Universitatem seu eius commodum tangere viderentur, etiam absque eo quod pro predictis vel aliquibus ex eis, possit aut valeat aliquod salarium vel mercedem habere seu percipere. Teneatur etiam interesse omnibus et singulis congregationibus [298] fiendis de Universitate seu Consciliarijs pro aliquibus factis tangentibus, seu que tangere viderentur Universitatem predictam. Item honeste, pacifice et quiete recipere et tractare omnes et singulos scolares Universitatis predicte et quoscumque alios Universitatis commoda seu honores quomodocumque participantes. Teneatur etiam obedire domino Rectori qui nunc est et omnibus, qui pro tempore fuerint, durante toto eorum offitio, in licitis et honestis, et a quibuscunque prohibitis seu illicitis et inhonestis abstinere. Teneatur etiam interesse in sancto Petro quociens aliquis de Universitate predicta, aut eidem Universitati suppositus, conventuaretur vel publicaretur in scientia medicine, vel artibus, vel aliqua dictarum scientiarum et artium. Et de conventu et publica ac sacramento prestito domino Rectori per dictum talem conventuandum et publicandum conficere publicum jnstrumentum. Item facere et observare omnia et singula statuta seu provisa ipsum facere et observare debere. Verum quia humana natura non patitur quemquam jn eodem statu continue permanere, et posset casus contingere quod dicti notarij copia haberi non posset, statuerunt quod in casu et casibus supradictis, durante impedimento quomodocumque, tam ratione persone ipsius notarij, quam alia quacumque de causa, per quod aut propter quod dictus notarius dictum offitium exercere non posset, possit et eidem notario liceat per quemcumque voluerit idoneum substitutum servare et adimplere ea ad que tenetur et debet ratione dicti offitij. Quem substitum ex nunc voluerunt esse et elegerunt ad predicta omnia et singula que per dictum notarium fierj deberent et possent, illum quem dictus notarius duxerit eligendum, per dictum notarium eligendus et nominandus ac substituendus; et subrogandus, aut alius quicumque per eum subrogandus, substituendus vel nominandus, omnia et singula fienda et disponenda per dictum notarium facere, exercere, prosequi explicare et terminare possit et debeat. Que omnia et singula disposita de dicto notarjo supradicto et de ipso, seu eius offitio, in ipso et de ipso substituendo et subrogando, ipsius notarij functione et alijs per ipsum notarium eligendis, nominandis et substituendis vel subrogandis, disposita, statuta, provisa et repetita esse intelligantur, durante impedimento predicto. Scripturas autem et acta causarum et alia facientia ad commodum Universitatis teneatur ipse notarius et eius substitutus tenere ad stationem generalium bidellorum in una capsa, nisi iusta causa subesset, que sacramento ipsius notarij probetur. Ac etiam teneatur omni ebdomada bis accedere ad domum domini Rectoris et ab eo querere si aliquid vult et si expedit sibi aliquid, pena dicto notario et cujlibet eius substituto duorum solidorum bon. pro vice qualibet, Universitati applicanda, salvis semper statutis aliter disponentibus. Statuerunt etiam quod dictus notarius scruptiniari possit et debeat inter Consciliarios et in Universitate predicta, secundum quod scruptiniari possunt et debent generales bidelli dicte Universitatis. Et quod statutum est de bidellis predictis et circa eos scruptiniandos, et de modo, forma, tempore, in omnibus et per omnia statuta sint et intelligantur esse de dicto notario quam tenus ad ipsum et eius scruptiniationem tempus et modum possunt adaptarj, salvo quod bidellorum vel alterius eorum presentia non requiratur nec sit. Et quia offitium suum nemini debet esse dampnosum, et, cum labor est in dampno, mortalis crescit egestas, statuerunt quod dictus notarius aut eius substitutus, eo casu quo per substitutum serviretur, habeat et habere debeat ab Universitate predicta, et de ipsius Universitatis pecunia solvi possit et debeat per Camerarium dicte Universitatis eidem notario, si habuerit tunc vel penes eum fuerit de pecunia Universitatis, alias per Massarium seu Depositarium dicte Universitatis, omni anno sex libras bon., scilicet medietatem in festo Paschatis resurrectionis, et aliam medietatem in festo sancti [299] Michaelis mensis septembris cuiuslibet annj, sub pena decem librarum bon. ipsi Camerario et dicto Depositario pro vice qualibet, ipsi Universitati applicanda et per ipsum Rectorem exigenda infra octo dies postquam eam inciderint, sub pena decem librarum bon. ipsi Rectori, eidem per syndicos in fine suj offitij effectualiter exigenda. Et nichilominus teneatur dictus Camerarius, in casu predicto quo haberet vel penes [eum] esset, de pecunia Universitatis, alias dictus Depositarjus Universitatis solvere dicto notario vel eius substituto, dictas quantitates pecunie, occasione dicti salarij percipiendj. Item habeat et habere debeat pro quolibet artium examine solidos vigintiquinque et totidem pro publica vel privata. Pro examine vero medicine solidos duodecim cum dimidio, et totidem pro publica vel privata. De scripturis autem et actis causarum per eum scribendis solutiones a partibus recipiat ut inferius est notatam, videlicet de qualibet citatione sex denarios, de presentatione sex denarios, de porrectione libelli sex denarios, de responsione petitionis, negando vel confitendo, quatuor denarios, de termino dato ad probandum si deberet dari pignus per partes sex denarios, de termino dato ad deponendum pignus sex denarios, de precepto et termino statuto ad solvendum solidum unum, de juramento cuiuslibet testis sex denarios, de citatione cuiuslibet testis quatuor denarios, de iuramento calumpnie sex denarios, de qualibet carta attestationum seu dictorum testium condendorum scripta duos solidos, de exemplatione facta parti solidum unum de qualibet carta, de porrectione capitulorum seu positionum sex denarios, de responsione facta positioni duos denarios, de qualibet positione a ponente et tantumdem a respondente, de apertura processus a qualibet partium sex denarios, de pronuntiatione sententie quantitatis trium librarum et abinde infra quatuor solidos, et si fuerit a tribus libris supra quatuor solidos bon. a qualibet parte si sine consilio feratur, si autem cum consilio, habeat et habere debeat tantam quantitatem pecunie quanta fuerit medietas eius quod habuerit Sapiens assumptus ad consulendum in causa; de bulleta librorum extrahendorum de civitate solidos duos si fuerit scolaris, et si fuerit doctor vel licentiatus solidos quatuor. De alijs vero instrumentis, si fuerit quantitas quindecim librarum bon. et abinde infra, habeat et percipere possit sex denarios pro qualibet libra, et si fuerit abinde supra usque ad triginta libras quatuor denarios pro qualibet libra; de triginta vero libris abinde supra, quantacumque fuerit quantitas, tres denarios pro qualibet libra, de dando nomen in publicam formam quod unus sit scolaris et conscriptus in matricula scolarium solidos tres, de qualibet electione danda doctoribus electis ad salaria in formam publicam solidos decem, de littera testimonialj qualiter unus est in studio solidos quindecim, de quolibet testamento doctorum et scolarium solidos vigintj, de quolibet legato quantitatis quadraginta solidorum et abinde infra unum solidum bon., et si fuerit quantitas quadraginta solidorum et abinde supra solidos duos. Item teneatur in initio cuiuscumque Rectoris infra octio dies ipsi Rectori corporale sacramentum prestare, ultra alias in eorum offitijs iurata, quod sollicite, diligenter ac attente credentias Universitatis et alias quascumque sibi impositas et imponendas per dictum Rectorem tenebit et nemini revelabit, seu propalabit dicto vel facto, et omnia et singula statuta Universitatis tam facta quam fienda pure et sine fraude servabit, Universitatem et scolares eiusdem pro posse defendet, et omnia et singula faciet et explicabit que ei sunt commissa vel committerentur in futurum per aliqua statuta universitatis predicte. Statuentes insuper quod quilibet scolaris Universitatis predicte teneatur et debeat omnia et singula instrumenta que eis occurrerint fienda, que facere confici in eorum voluntatem esset, fieri et scribi facere Universitatis notario antedicto, vel alteri qui ipsum [300] representaret; qui notarius vel eius substitutus solutionem recipere possit secundum formam traditam ut supra. Et si predicti non habebunt de pecunia Universitatis, tunc predicti non teneantur ad solutionem dictj salarij ipsi notario.

 

Francesco Cagliani