ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 106: De modo et forma servanda in honorando festum beate marie mensis marcij, conceptionis eiusdem mensis decembris, sancti petri et sancti francisci
Item statuerunt et ordinaverunt quod in honorando festum beate Marie mensis martij talis ordo servetur, videlicet quod Rector, qui pro tempore fuerit, teneatur quolibet [296] anno per octo dies, antequam dictum festum debeat celebrarj, facere proclamari per scolas quod omnes scolares, qui sunt in matricula, teneantur infra tertiam diem dare et solvere Camerario Universitatis, seu bidellis, solidum unum bon. Et etiam precipi facere omnibus doctoribus scientie Medicine et artium quod infra dictum terminum trium dierum debeant, solvisse dictis bidellis tres solidos sub pena privationis. Qui bidelli teneantur facere fieri octo doplerios competentes et honorabiles, qui portentur ante Rectorem et doctores immediate. Et debeant facere venire tubatores, et residuum pecunie dent fratribus. Rector autem prefatus, et omnes predicti doctores et scolares teneantur et debeant, sub virtute sacramenti et pena quinque solidorum bon. pro quolibet scolari, et pro quolibet doctore decem solidorum bon., nisi iusta causa impedirentur, in die festivitatis predicte in mane ad stationem generalium bidellorum se congregare et adunare, et associare dictum Rectorem et suos Consciliarios ad ecclesiam sancti Francisci in eundo et redeundo si domino Rectori videbitur. Qui omnes teneantur et debeant ire pacifici sub pena cuilibet quinque solidorum bon. Scolares autem non solventes in dicto termino, ut dictum est, incidant in penam decem solidorum bon., quam solvere teneantur infra quinque dies, elapso dicto termino trium dierum, alias priventur; a qua privatione restituj non possint, nisi solvant pro quolibet, nomine pene, decem solidos bon. Item omnia et singula que dicta sunt in festo predicto et modo honorandi dictum festum et de solutione fienda pro honorando predictum festum et penis in dicto statuto contentis ac etiam de modo procedendj in eis, intelligantur etiam in honorando festum Conceptionis beate Virginis et sancti Petrj. Similique modo et ordine fiat et fieri debeat omni anno festum beati Francisci, et in proclamando, se congregando, eundo et redeundo cum doplerijs, ut dictum est. Ac etiam omnia et singula debeant observare, salvo quod per doctores et scolares artistarum et medicorum expense fieri debeant solvendo quilibet scolaris sex denarios et quilibet doctor decem octo denarios bidellis, et quod debeat proclamari per tres dies ante.