ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 103: De modo et forma servanda in colligendo pecuniam universitatis
Item ad hoc, ut Universitas predicta pecuniam habeat pro faciendis expensis necessarijs et opportunis, et ut pecunia ipsius Universitatis seu ipsi Universitatj debita, debito modo et ordine recipiatur, congregetur et conservetur et, prout opus fuerit, expendatur, statuerunt et ordinaverunt quod quilibet examinandus et conventuandus ante ipsius [294] examinationem et conventum, et quilibet de novo superveniens ad civitatem Bononie, et quilibet de cetero condempnandus, infra tempus in condempnatione vel statuto, cujus vigore condempnatio fieret, apposito, et quilibet quj de cetero fuerit debitor Universitatis quacumque de causa, teneatur et debeat omne id et quicquid solvere debuerit Universitati predicte, seu eius Massario vel Depositario, dare et solvere, tempore debito et ordinato seu statuto, Depositario Universitatis, nomine Universitatis predicte recipienti, sub pena dupli, cuicumque non solventi et danti ut supra, eius quod solvere seu dare debuerit, et quod, solvendo predicto depositario, solvens sit et esse intelligatur integraliter et effectualiter liberatus et aliter non. Statuentes insuper etiam quod aliquis alius de cetero non audeat vel presumat aliquam quantitatem pecunie ad dictam Universitatem spectantem, seu eidem debitam, petere vel recipere ab aliquo, sub pena decem librarum bon., qualibet vice, ipsi Universitati applicanda. Partem vero ad ipsum Rectorem spectantem possint ipsi Rectores petere et recipere a predictis ad ipsorum voluntatem, primo parte Universitatis soluta. Mandantes etiam quod de omnibus et singulis introitibus et expensis dicte Universitatis fieri debeant duo libri ad jnvicem concordantes, scilicet unus per ipsum Depositarium et alius per Notarium Universitatis. Et quod in primo mense offitij cuiuslibet Rectoris, in presentia dicti Rectoris et Consciliariorum dicti libri debeant presentarj per unum quemque predictorum, et per ipsum Rectorem et Consciliarios vel maiorem partem eorum ac Sapientem et syndicum Universitatis ratio receptorum et expensarum diligenter examinarj et videri debeat, et quilibet receptorum per se rationem reddere et reliqua ac residua, siqua essent, ratione in saldo posita, consignare ac restituere; de quibus quilibet Rector, qui pro tempore fuerit, scripturam per notarium Universitatis fieri facere teneatur in quolibet libro rationum predictarum post ipsas rationes. Pena Depositario, qui predicta facere obmiserit, et librum presentare ad dictam rationem obmiserit, decem librarum bon. et notario viginti solidorum bon. Universitati applicanda, et nichilominus ad predicta effectualiter cogi et compelli possint et debeant. Et quod quilibet Rector, qui pro tempore fuerit, teneatur predicta et quodlibet predictorum facere observarj, et sub pena viginti quinque libr. bon.; Depositarium autem predictum et Universitatis predicte, quantum ad predicta et omnia ac singula que depositario seu massario sunt statuta aut in futurum disponerentur seu statuerentur, esse voluerunt et elegerunt ………., quj jntroitus predictos recipere et omnes expensas fiendas per Universitatem predictam, ex forma aliquorum statutorum factorum vel fiendorum, facere teneatur et debeat, et aliter non, sub pena quinque librarum bon. pro qualibet vice, et restitutionis eius quod alias vel aliter fore expensum. Addentes quod nullus Rector, Consciliarius vel scolaris vel quivis alius possit expendere seu expendi facere aliquam quantitatem pecunie Universitatis vel ad ipsam Universitatem spectantem pro aliqua causa, sine voluntate et licentia Consciliariorum omnium et duarum partium Universitatis, scruptinio prius facto in ipsa Universitate et per duas partes Universitatis obtempto. Expense autem fiende per ipsam Universitatem sunt iste, videlicet pro indumentis bidellorum Universitatis, pro salario notarij ac Sapientis et syndici Universitatis predicte, pro petijs scribendis pro ipsa Universitate, pro matriculis quolibet anno fiendis, pro statutis et privilegijs factis scolaribus per Commune Bononie et eis concessis vel de cetero concedendis, exemplandis, pro statutis Universitatis presentialiter scribendis. Possit autem per Rectorem et Consciliarios libere expendi omnis quantitas [295] pecunie de dicta pecunia Universitatis, pro nuntijs mittendis extra civitatem Bononie pro doctore vel doctoribus electis vel eligendis ad aliquod salarium Communis Bononie, siquo tempore contingeret aliquem eligi, considerata semper qualitate itineris et loci. Alie autem expense quam supradicte fierj non possint, nisi supradicte, vel servato modo predicto, pena cuilibet Rectori non observanti vel observare facientj predicta, et quodlibet predictorum vigintiquinque librarum bon. pro qualibet vice. Possit autem et teneatur dictus Depositarius jn principio electionis cuiuslibet Rectoris prestare de pecunia Universitatis predicte ipsi Rectori usque ad quantitatem vigintiquinque librarum bon., recepto tamen et retento prius bono et ydoneo pignore; qui possit ipsum pignorare pro ea quantitate quam prestat ipsi Rectori. Et quod in fine offitij cuiulibet Rectoris Depositarius teneatur sibi facere restituere dictam pecunie quantitatem vel teneatur pignorare pignus quod receperit. Salvo quod si Universitas illo temporis medio indigeret pecunia illa, quod tunc teneatur Rector, qui eam habuerit, restituere, vel pignus debeat pignorarj. Et quod Depositarius teneatur de sua propria pecunia, si bonum pignus non receperit quod possit pignorarj pro ea quantitate quam prestat, Universitatem conservare indempnem.