ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 100: De trombatoribus et eorum officio et salarius
Item statuerunt, ordinaverunt et firmaverunt quod trombatores Universitatis teneantur ad requisitionem domini Rectoris venire ad festivitates et sollempnitates, que fient per Universitatem predictam, et ad electiones Rectorum, et eis servire, et ipsos honorare tempore dictarum electionum. Item et teneantur diebus solempnibus in mane cum eorum instrumentis honorare dominum Rectorem prout eis visum fuerit convenire. Item teneantur interesse omnibus et singulis conventibus et honorare conventuandos ante et post ipsum conventum, ad ipsorum conventuandorum voluntatem, per civitatem et ubicumque, pedes et eques, de die et de nocte. Salarium autem ipsorum sit quod quilibet habeat tempore electionis cuiuslibet Rectoris tres solidos bon., et tempore festivitatum, que fiunt per Universitatem, habeant pro quolibet tres sol. bon. Item a quolibet conventuando, si equitabunt cum eo per terram, habeat quilibet dictorum trombatorum, pro suo labore et pro equo, ab ipso conventuando viginti solidos bon. Si vero non equitabunt, habeat quilibet dictorum trombatorum decem solidos bon. et ultra id ab aliquo petere non possint. Quod autem dictum est de trombatoribus, idem intelligatur de nacharato et zalamella quo ad eorum salaria et labores. Item teneantur predicti trombatores, nacharatus et zalamella, tempore electionis cuiuslibet Rectoris, jurare sibi obedire in licitis et honestis et servare formam presentis statutj. Quod si contra predicta fecerint per Rectorem privarj debeant; a qua privatione restituj non possint nisi quilibet eorum, qui fuerit privatus, solvat, nomine pene, Universitatj viginti sol. bon.