ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 099: De pena ludentium ad ludum taxillorum
Item statuerunt quod nullus doctor vel scolaris vel quivis alius, qui gaudeat benefitio dicte Universitatis, audeat vel presumat ludere ad ludum taxillorum et azardi in domo quam habitat, vel pati in ipsa aliquos ludere, pena cuilibet contrafacienti, et pro qualibet vice, decem librarum bon., salvo quod in festivitatibus domini nostri ihesu christi, scilicet in die nativitatis et in vigilia nativitatis et in die sequenti diem nativitatis. Rector autem, aut eius locum tenens, ad predicta minime teneatur, sed remaneat in suo arbitrio. Quod quidem statutum debeat legi publice per scolas per octo dies ad plus, ante festum nativjtatis dominj, et sit precisum, et quilibet possit accusare et denuntiare, et habeat medietatem bannj et in credentia teneatur. Ad ludum autem tabularum et scachorum cuilibet licitum sit ludere, preterquam ad stationem generalium bidellorum, aut sub porticu vel sub hostio dicte stationis, de quibus omnibus et singulis Rector, qui pro tempore fuerit, possit et teneatur inquirere, procedere, punire et condempnare, et habeat in predictis et quolibet predictorum purum, merum, liberum et generale arbitrium, etiam nullo statuto obstante.