ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 094: De matricula artistarum quolibet anno fienda
Item cum hoc sit, quod multi scolares sint Bononie commorantes quj tanquam forenses et ad forum seculare trahuntur et plerunque carcerantur, nec benefitio scolarium gaudere possint, quia nomina eorum non sunt conscripta in aliqua matricula scolarium, et hoc contingit plerumque magis ignorantie facilitate quam fraude, idcirco, ne predicta contingere possint volentes obviare pro posse, statuerunt quod quilibet Repetitor grammatice, loyce, phylosophye, et quilibet alter Repetitor alicuius artium, qui jntrat vel intrabit in posterum scolas sub aliquibus doctoribus, ac etiam quilibet scolaris forensis studens in cyrugia, loyca, phylosophya sive astrologia vel grammatica vel notaria, qui non erit in Universitatis matricula conscriptus, teneatur et debeat infra octo dies, postquam presens statutum erit per scolas lectum et publicatum (quod legi per scolas mandamus quolibet anno per notarium Universitatis jnfra quinque dies a die inchoationis studij) se presentare domino Rectori aut bidellis Universitatis et iurare obedire dicto domino Rectorj et cuilibet, quj pro tempore fuerit, in licitis et honestis, ac etiam solvere depositario Universitatis, sive Iohannj bidello nomine et vice ipsius Universitati recipienti, quinque solidos bon. infra dictum terminum, causa jntroitus dicte matricule. Et siquis excusaret se a dicta solutione propter inopiam eius, et hoc iuraverit, a dicta solutione excusetur. Et predicti sic solventes in dicta matricula Artistarum conscribi debeant, et gaudeant beneficio scolarium. Et dominus Rector, qui pro tempore erjt, teneatur et debeat dictos conscriptos in dicta matricula defendere et de ipsis ac ipsis jus reddere tamquam de [288] subditis et subditis Universitati, ac statutis Universitatis benefitijs gaudeant in omnibus et per omnia, salvo quod venire non possint nec teneantur ad convocationes seu congragationes fiendas per Universitatem pro aliqua electione fienda, sed venire teneantur et compellantur ad exequias scolarium defunctorum qui sit medicus vel artista, et ad publicas fiendas in medicina vel artibus, ut faciunt scolares conscripti in matricula medicorum. Addentes quod si contingeret de cetero aliquem predictorum medicinam audire, quod tunc scribatur in matricula generali medicorum, et tantum solvat minus quindecim solidis quantum solverit pro introitu supradicto, sub pena privationis cuilibet contrafacientj, et sub pena privationis omnium benefitiorum Universitatis; a qua privatione non possit restitui nisi solvat, nomine pene, Universitati decem solidos bon., et dictam matriculam intraverit, pena cuilibet doctori legentj in loyca, notaria, astrologia, vel phylosophya, vel aliqua liberalium artium, in predictis vel aliquo predictorum preiuditium facienti, quinque librarum bon. Item quod quilibet doctor tam loyce, cirugie, grammatice et alterius artium, teneatur in principio studij et semper, quando aliquis novitius accesserit ad suas scolas vel ad suum auditorium, dare in scriptis bidellis generalibus omnes suos novitios sub virtute sacramentj, etiam si post jnitium studij supervenerint, et sub pena quinque solidorum bon. pro quolibet, quem obmiserint in scriptis dare. Et quod nullus doctor audeat vel presumat post dictos octo dies, si aliqui essent in suo auditorio contra formam statuti predicti, legere aut eos tenere in domo vel hospitio seu in scolis, sub pena viginti solidorum [bon.] cuilibet doctori contrafacienti pro quolibet scolare sic inobediente et pro qualibet vice, Universitatj in totum applicanda sine aliqua diminutione in quolibet dictorum casuum, et ut in statuto posito sub Rubrica quod novi scolares teneantur se presentare coram domino Rectore est provisum. Quod statutum inviolabiliter observetur, pena cuilibet Rectorj non observanti predicta et quodlibet predictorum, aut ea non observare facientj, decem librarum bon. Item quod dicta matricula fiat omni anno de mense novembris quem admodum sit matricula scolarium studentium in medicina sub pena ipsi domino Rectorj.