ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 083: De sacramento bidellorum generalium universitatis

1405 – Rubrica 083: De sacramento bidellorum generalium universitatis

Statuerunt et ordinaverunt quod bidelli generales Universitatis predicte jn initio introitus cuiuscunque Rectoris, infra octo dies, tenea[n]tur ipsi Rectori corporale sacramentum prestare ultra alia in eorum offitijs iurata, quod solicite, diligenter et attente credentias Universitatis, et alias quascumque sibi impositas vel imponendas, tenebunt, neminj revelando vel propalando dicto vel facto, et omnia et singula statuta Universitatis tam facta quam fienda pure et sine fraude servabunt, Universitatem et scolares eiusdem pro posse defendere, et ad exequias defunctorum ibunt, ac cetera alia facient et explicabunt, que eis comissa sunt vel committentur in futurum, per aliqua statuta Universitatis predicte. Et si predicta iurare non vellent, ipso offitio sint privati, et in eorum loco alius vel alij Universitatis, arbitrio Rectoris, subrogentur.

 

Francesco Cagliani