ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 082: De salario bidellorum particularium et eorum offitio

1405 – Rubrica 082: De salario bidellorum particularium et eorum offitio

Statuerunt etiam quod bidelli particulares doctorum legentium qui custodiunt libros et quilibet dictorum bidellorum, debea[n]t horis debitis aperire scolas et eas banchis et alijs ordinatas ac tempore debito purgatas tenere, et continuo interesse et stare juxta scolas suas quamdiu doctor cui servit steterit in cathedra, et quando exibit vel intrabit scolas, nisi iusta causa se excusaret, sub pena quinque solidorum pro qualibet vice. Et quilibet possit et teneatur, in virtute iuramenti, qui sciverit vel viderit contrafacientem [282] accusare et denuntiare, et habeat tertiam partem condempnationis. Et Rector, sub pena statutorum, dictam penam exigere teneatur et debeat, et in credentia accusans seu denuntians teneatur. Liceat tamen dictis bidellis pro eorum labore et premio bis quolibet anno in scolis quibus serviunt facere collectam, et habeant et habere debeant a quolibet scolari qui intraverit sub doctore suo, duos solidos bon. pro prima collecta, et pro secunda unum, salvo quod bidelli doctorum legentium de mane in medicina debeant habere a sedentibus in bancho Rectoris et in bancis anterioribus pro qualibet collecta de mane duos solidos bon. Item debeant habere pro paleis a quolibet dictorum scolarium unum solidum bon.; et habeant a quolibet doctore, cuius fuerint bidelli, pro qualibet collecta decem solidos bon. Et quod quilibet dictorum doctorum det eis in cathedra, sub pena dupli cuilibet dictorum doctorum, Universitati applicanda. Item habeant a quolibet doctore pro collecta palearum solidos quinque bon. Statuentes insuper quod aliquis dictorum bidellorum particularium tempore quo collectam faciet, non audeat exclamare vel alium actum facere, propter quem comprehendj possit quanta quantitas fuerit, ad numerum, quantitas recepta a scolarj, pena cuilibet contrafacienti et pro qualibet vice quinque solidorum bon. Insuper habeat quilibet dictorum bidellorum particularium a quolibet doctorando, pro qualibet scientia in qua doctorabitur et pro quolibet doctore cuius fuerit bidellus, quinque solidos bon., dum tamen si eidem doctori serviret in diversis horis.

 

Francesco Cagliani