ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 081: De modo et forma electionis bidellorum generalium, et eorum offitio et salario
Item cum hoc sit quod Theodoricus de Alamania et Naninus Benasai, nunc generales bidelli Universitatis predicte et scolarium eiusdem, sint suffitientes et ydonei ad serviendum Universitati predicte et scolaribus ipsius, et ipsum offitium pre alijs in quantum velint melius exercere et explicare, statuerunt et ordinaverunt quod Theodoricus et Naninus predicti sint et esse intelligantur in futurum bidelli eiusdem Universitatis. Ne autem ex predictjs aliquam sibi assumant arrogantiam et scolares spernant ac despitiant quoquo modo, et ut materiam habeant scolares honorandj et eis serviendi pro posse, statuerunt quod, elapsis tribus annis, inchoandjs a kalendis mensis februarij subsequentis, facta electione Consciliariorum in sancto Francisco, vel alibi, in loco consueto ete is publicatis, immediate Rector qui pro tempore fuerit, teneatur ad se convocare dictos Consciliarios, et, eis convocatis, sacramento eis delato ac per eos prestito quod sanum dabunt conscilium pro Universitate et scolaribus, remoto odio, amore, timore, pretio, prece, ac etiam Sapientem et Syndicum Universitatis, si eius copia haberi poterit, et notarium ipsius Universitatis, ponat ad partitum inter eos, si eis placet, quod dicti bidelli scruptinientur et scruptiniari debeant in Universitate, ponendo partitum de quolibet per se. Et tunc si fuerit optentum per duas partes dictorum Consciliariorum et Rectorem quod dicti bidelli vel eorum debeat aliquis scruptiniarj, licitum sit eidem domino Rectori ea die vel sequenti ad eius beneplacitum facere convocarj Universitatem, et ibi proponere et scruptinium facere utrum ipse vel ipsi de quibus optemptum fuerit quod scruptiniarj debeant, ponendo de quolibet scruptiniando partitum per se clare et aperte, debeant, seu debeat, esse et remanere bidelli dicte Universitatis, an vero non. Et si obtinebitur per maiorem partem scolarium dicte Universitatis quod bidelli remaneant, sint bidellj. Et in capite aliorum trium annorum Rector, qui pro tempore fuerit, simile facere teneatur. Sj vero obtemptum fuerit per duas partes presentium in Universitate predicta, quod ipsi vel aliquis eorum removeatur a dicto offitio, tunc immediate, antequam ad alia procedatur in eadem Universitate (nisi deliberaretur pro meliori quod differeretur, quo casu jn prima congregatione Universitatis eiusdem) debeat loco talis, qui, facto partito ut supra, amisisset vel remotus fuisset, alius ydoneus per ipsam Universitatem, facto partito, subrogari et poni, et sic subrogatus et positus bidellus sit et esse intelligatur. Et eodem modo procedatur quantum ad personas subrogatas, ut supra est dispositum et provisum. Si autem inter Consciliarios obtinebitur quod scruptiniari non debeant, eo anno scruptiniari non possint. Sed ex nunc statuerunt et firmaverunt quod in capite quatuor annorum, diminuendorum ut supra, proxime secuturorum, in dicta Universitate debeant scruptiniari divisi, ut supra, ad fabas albas et nigras utrum scruptiniandus sit confirmandus bidellus necne. Tempore autem scruptinij scruptiniandus extra locum scruptinij stare teneatur, ne eius aspectus aliquos moveat ad complacendum. Et si [280] obtinebitur per maiorem partem quod bidellus remanere debeat, sit bidellus ut supra. Si autem per duas partes obtineretur quod capsari debeat, sit capsus, et ad electionem alterius procedatur ut supra. Et sic successive fiat et observetur de triennio in triennium vel de quartennio in quartennium, ut supra, donec durabunt presentia statuta. Teneantur autem dicti bidelli, vel saltim alter eorum, stare continue horis congruis ad stationem suam, et sollicite et attente offitium suum operari, ac etiam citationes, commissiones et requisitiones, precepta et mandata eis commissa per Rectorem et Consiliarios aut eorum Congregatorem, in casu ipsis Consiliarijs vel Congregatorj permisso, vel alium qui presentium statutorum vigore committere posset, sollicite, pure, diligenter et bona fide facere et explicare, et legere per omnes scolas omnes et singulas scriptas que legj debuerint absque aliquo salario seu mercede, nec non omnibus et singulis preceptis seu mandatis domini Rectoris in licitis et honestis parere et obedire, doctoribus et scolaribus quibuscunque debitam reverentiam portare, eos graciose recipere et videre ac eisdem placibiliter et cum modestia respondere, credentias eis et cuilibet eorum impositas tenere, petias et scripturas et questiones in eorum statione tam positas quam ponendas legaliter et bona fide custodire et salvare, et generaliter omnia et singula facere et exercere, que quomodolibet ex forma aliquorum statutorum injungerentur eisdem, et ab illicitis et prohibitis abstinere, sub pena cuilibet predictorum et pro qualibet vice qua contra predicta fecerint seu venerint, decem solidorum bon., quam ipso facto incurrant seu incurrisse debeant. Et quilibet in virtute prestiti iuramenti teneatur eos contrafacientes aut predicta non servantes denuntiare palam vel secrete domino Rectori aut dicte Universitatis Syndico et habeat tertiam partem pene. Quj Rector et Syndicus cum predicta fuerint denuntiata, sub penis in statutis contentis, teneantur effectualiter contrafacientem urgere et compellere seu compelli facere ad solvendum penam predictam. Que omnia et singula facere et observare iuxta posse iurare corporaliter ad sancta dei evangelia, teneatur quilibet dictorum bidellorum tempore introitus cuiuscumque Rectoris infra octo dies jntroitus supradicti, sub pena quadraginta solidorum bon. Et nichilominus iurare teneatur ut supra. Si autem contingerit aliquis bidellorum predictorum ex iusta causa impediri posse sibi commissa ut supra, explicare, liceat eidem per ydoneum substitutum predicta facere, alias non. Si vero contingeret aliquem eorum decedere, tunc procedatur ad electionem et subrogationem alterius in Universitate predicta iuxta formam superius traditam. Et quia quilibet mercenarius dignus est mercede sua, et honorem Universitati et scolaribus |affert| dictos bidellos de suo labore premium habere, et se condecenter regere et gubernare posse, statuerunt quod ipsi bidelli possint et eis liceat bis in anno, tempore et modo infrascriptis, per scolas et inter scolares collectam facere, et pro collecta ipsorum percipere et habere debeant a quolibet scolari pro prima collecta duos solidos [bon.], et a quolibet doctore legente decem solidos bon., et a quolibet alio tenente cathedram in disputationibus octo solidos bon., computatis seu connumeratis in dictis octo libris collecta percepta seu quam perciperet a tali cathedram tenente, ut supra. Et pro secunda collecta habeant a quolibet scolarj et a quolibet doctore ut supra, salvo quod a stantibus in bancho Rectoris et in primis bancis debeant habere, a quolibet scolarj qui sederit in dictis bancis, tres solidos bon pro qualibet collecta. In scolis autem grammatice et cyrugie et loyce bidelli predicti possint et debeant bis facere collectam, et pro suo labore habeant et habere debeant scilicet in loyca pro prima collecta solidos duos a quolibet scolarj, et a quolibet doctore loyce solidos decem; et pro secunda [281] habeant a quolibet scolari medicine et artium, ut supra. In scolis cyrugie habere et percipere possint et debeant pro prima collecta a quolibet scolarj solidum unum, et pro secunda tantumdem; a quolibet doctore solidos quinque pro prima collecta et pro secunda tantundem. Item in scolis grammatice habeant a quolibet scolarj pro prima collecta solidum unum et pro secunda tantundem, et a quolibet doctore grammatice decem solidos et pro secunda tantundem. Primam autem collectam faciant quandocumque voluerint post collectam doctorum, et secundam collectam jn secunda obdomada quadragesime, vel post, ad eorum voluntatem. Quas quantitates ad minus quilibet supradictis bidellis vel alteri eorum solvere teneatur sub virtute sacramenti et pena dupli quantitatis predicte solvende cuilibet doctori et cuilibet scolari, applicande dictis bidellis. Hoc addito et declarato quod aliquis ex dictis bidellis, tempore quo collectam facient, non audeant exclamare: talis dedit mihi tantum, nec aliquem actum facere propter quem comprehendi seu percipi possit quanta sit quantitas, ad numerum, quam a scolarj vel alio percepisset, pena eidem bidello, et pro qualibet vice, decem solidorum bon. exigenda per Rectorem si hoc sciverit, alias, ad denuntiationem cuiuscumque et in secreto tenendi sub penis statutorum. Item possint et debeant habere pro quolibet examine artium viginti quinque solidos bon. et pro publica vel privata totidem. In medicina vero pro examine et publica vel privata habeant medietatem minus quam in artibus. Pro insignis autem, scilicet libri traditione, anuli exarratione et bireti impositione, publicando dandis seu fiendis, nichil petere possint vel habere seu audeant quoquo modo ab aliquo scolari nostre universitatis. Et consimiliter solvant etiam examinandi in artibus Universitati pro examine solidos triginta, pro publica vel privata totidem. In medicina autem pro examine solidos quindecim, pro publica vel privata totidem. Possint etiam et eis liceat percipere et habere de qualibet petia quatuor denarios pro eorum labore, exceptis petijs que sunt Universitatis, de quibus habeant pro qualibet petia duos denarios bon. pro eorum labore quem habent in ipsis prestandis et custodiendis. Item ad evitandum rixas que solent accidere, statuerunt quod, facta collecta doctorum grammatice, ad requisitionem dictorum bidellorum quilibet magister teneatur dare dictis bidellis nomina omnium scolarium existentium in scolis et hospitijs eorum, distincte per camaras, et repetitores sub pena decem librarum bon. cuilibet doctorj. Et quod diximus de magistris dicimus de Repetitoribus quando bidelli requisierint dictos Repetitores, quod Repetitores dent scolares suos in scriptis. Et quod ea die, qua dicti bidelli jverint ad eorum collectam faciendam, tunc dicti Repetitores et doctores teneantur cogere omnes scolares ut sint ad eorum collectam, sub dicta pena decem librarum bon. Et siquj fuerint defitientes vel non dantes pecuniam, quod ad requisitionem dictorum bjdellorum faciant quod sit cautum dictis bidellis pro quolibet non solvente vel non dante pecuniam.