ARTES Database

Archive and Repository of Texts and Statutes

Collections

Home Database Textus 1405 – Rubrica 079: Quod nullus qui fuerit privatus possit restituj, nisi soluta pena in privatione contenta

1405 – Rubrica 079: Quod nullus qui fuerit privatus possit restituj, nisi soluta pena in privatione contenta

Item provida deliberatione statuerunt quod, siquis scolaris scriptor, corrector, miniator vel stationarius vel quivis privatus seu interdictus fuerit, antequam de interdictione vel privatione restituatur, solvere teneatur pernam in privatione contentam, et aliter restitui non possit, nisi dicta pena soluta. Cuius pene medietas sit Rectoris, et alia medietas Universitati applicetur, salvis semper statutis aliter disponentibus. Ita tamen quod dominus [Re]ctor nullo modo partem dictarum penarum sibi contingentem possit exigere vel recipere, nisi parte Universitatis primo soluta, pena eidem Rectori dupli eius quod receperit vel exegerit, et nichilominus talis solvens incidat in penam dupli eius quod solverit. Et quod dominus Rector, sub virtute prestiti iuramenti, suam partem penarum remittere non possit. Et siquis privatus fuerit per jniuriam vel per offensam, nullo modo possit restituj, nisi in presentia et voluntate offensi, vel maioris partis Universitatis. Et si aliquis alio modo fuerit restitutus, illam restitutionem vanam et irritam judicamus, salvis semper statutis aliter disponentibus. Item statuerunt quod quicunque fuerit privatus honore dicte Universitatis, sit etiam et esse intelligatur privatus, quod nullus doctor, scolaris vel quivis alius qui gaudeat benefitijs et hoboribus dicte Universitatis audeat vel presumat conversationem cum dictis privatis habere vel cum aliquo dictorum privatorum, vel audeat in domo cum aliquo de dictis privatis stare. Et quod aliquis doctor vel aliquis alius non audeat vel presumat legere vel repetere donec aliquis dictorum privatorum fuerit in scolis suis, sub pena privationis in quolibet dictorum casuum, quam quilibet ipso facto incurrat, de qua privatione aliquis contrafaciens restituj non possit nisi primo solverit nomine pene dicte Universitati centum solidos bon. Statuerunt insuper et firmaverunt, ad hoc ut nullus doctor propter supradicta dampnum aliquod patiatur, quod quicumque scolaris privatus fuerit teneatur intrare dicto anno sub doctore, sub quo intrabat quando privatus fuit, postquam fuerit restitutus, si contingeret eum dicto anno restituj, sub pena centum solidorum bon. et tantumdem cuilibet doctorj quj pro illo anno dictum talem restitutum receperit in scolarem. Voluerunt tamen quod de dictis condempnationibus, privationibus et restitutionibus stetur et plena fides adhibeatur scripturis scriptis manu notarij Universitatis aut eius substituti, omni exceptione reiecta. Et quod omnia nomina et prenomina privatorum et rerum privatarum stent publice in statione scripta in quadam tabula ad hoc deputata, ut omnibus possit esse notum.

 

Francesco Cagliani