ARTES Database
Archive and Repository of Texts and Statutes
Collections
1405 – Rubrica 070: De scolaribus et alijs non obedientibus ad aliquod officium non admittendis
Cum de omni iure inobedientia debeat esse inobedientj dampnosa, statuerunt quod aliquis qui in posterum inobediens fuerit Rectori presentj, aut alterj qui pro tempore fuerit, seu de preterito inobediens fuisset, aut penam aliquam vigore statutorum incurreret vel incurrisset, non possit admitti ad aliquod offitium Universitatis vel eligj, aut aliquod benefitium Universitatis habere, nisi antequam eligeretur, vel post electionem antequam admittatur effectualiter, solverit Universitatj vel eius depositario penam seu condempnationem quam incurrisset ratione sue contumatie, seu inobedientie; et ultra decem solidos bon., quibus solutis, et eo restituto, si privatus fuisset, ut quilibet alius obediens admittatur. Notarium autem et bidellos universitatis ipse Rector punire possit secundum formam statutorum Universitatis, et non aliter vel alio modo.